296.
CAPUT |V| 1. Et vidi in dextra Sedentis super throno librum scriptum intus et a tergo, obsignatum sigillis septem. 2. Et vidi angelum fortem praedicantem voce magna, Quis est dignus aperire librum,
et solvere sigilla ejus? 3. Et nemo potuit in caelo, nec super terra, neque sub terra, aperire librum nec inspicere eum. 4. Et ego flebam multum, quod nemo dignus inventus aperire et legere
librum nec inspicere eum. 5. Et unus ex senioribus dicit mihi, Ne fleto; ecce vicit Leo qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis, aperire librum et solvere septem sigilla ejus. 6. Et vidi, et ecce
in medio throni, et quatuor Animalium, et in medio seniorum, Agnum stantem tanquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem Dei spiritus emissi in omnem terram. 7. Et venit
et accepit librum e dextra Sedentis super throno. 8. Et cum accepisset librum, quatuor Animalia et viginti quatuor seniores prociderunt coram Agno, habentes unusquisque citharas, et phialas aureas
plenas suffitibus, quae sunt preces sanctorum. 9. Et canebant canticum novum, dicentes, Dignus es accipere librum et aperire sigilla ejus, quia occisus es, et redemisti Deo nos in sanguine tuo,
ex omni tribu et lingua, et populo et gente. 10. Et fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes, et regnabimus super terra. 11. Et vidi et audivi vocem angelorum multorum circum thronum et Animalia
et seniores; et erat numerus eorum myriades myriadum et chiliades chiliadum. 12. Dicentes voce magna, Dignus est Agnus occisus accipere potestatem et divitias et sapientiam et honorem et gloriam
et benedictionem. 13. Et omne creatum quod est in caelo et in terra et sub terra, et in mari quae sunt, et quae in illis omnia, audivi dicentes, Sedenti super throno et Agno benedictio et honor
et gloria et robur in saecula saeculorum. 14. Et quatuor Animalia dicebant Amen; et viginti quatuor seniores prociderunt et adoraverunt Viventem in saecula saeculorum.
EXPLICATIO. VERSUS 1. "Et
vidi in dextra Sedentis super throno librum scriptum intus et a tergo, obsignatum sigillis septem." 1. "Et vidi in dextra Sedentis super throno," significat Dominum quoad omnipotentiam et quoad omniscientiam
[n. 297, 298]; "librum scriptum intus et a tergo," significat statum vitae omnium in caelo et in terra, in communi et in particulari [n. 299]; "obsignatum sigillis septem," significat prorsus
reconditum [n. 300].
This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church