Apocalypse Explained (Whitehead) n. 789

789. [Vers. 4.] "Et adoraverunt draconem, qui dedit potestatem bestiae." Quod significat agnitionem salvationis et justificationis per solam fidem firmatam et corroboratam per inventos illos conjunctionis modos, et inde receptam in doctrina, constat ex significatione "adorare," quod sit agnoscere et colere sicut Divinum, et inde recipere in doctrina quae pro ecclesia nam qui Divinum agnoscunt et ex agnitione colunt illud, illi adorant, et quoque recipiunt [in] doctrina quae pro ecclesia: ex significatione "draconis," quod sint qui in fide separata a charitate sunt, doctrina et vita, ita qui agnoscunt salvationem et justificationem per solam fidem (de qua supra, n. 714): et ex significatione "potestatis bestiae ex dracone," quod sit firmatio et corroboratio illius dogmatis per inventas conjunctiones fidei cum operibus (de quibus supra, n. 786): inde constat quod per "Adoraverunt draconem, qui dedit potestatem bestiae," significetur agnitio salvationis et justificationis per solam fidem, firmata et corroborata per inventos modos conjungendi illam cum bonis operibus, et inde receptio in doctrina. Dicitur quod dogma de salvatione et justificatione per solam fidem firmatum et corroboratum sit per inventos modos conjunctionis ejus cum bonis operibus; sed intelligitur quod illud dogma nullatenus per illos firmatum et corroboratum sit, nam id per "draconem" intelligitur, et confirmatio ejus per ratiocinia ex naturali homine per hanc "bestiam" traditur, et per "draconem" et ejus "bestiam" significatur tale quod cum Verbo discordat, et non conjungi potest.
[2] Ut pateat quod non conjungi possit, velim hic ostendere quod sola fides nusquam possit aliquod bonum producere, seu quod ex sola fide aliquis bonus fructus dari. Putatur quod fides sit credere quod Dominus passus sit crucem pro nostris peccatis, et per id redemerit nos ab inferno, et quod horum fides imprimis justificet et salvet; et praeter illa, quod fides sit credere quod Deus triunus sit, credere illa quae in Verbo sunt, credere vitam aeternam, et resurrectionem die ultimi judicii, et cetera quae ecclesia docet: et quoniam separant fidem a vita charitatis, quae est bona facere, putant plerique hodie quod scire illa, cogitare illa, et loqui illa, sit fides quae salvat, ideo nihil attendunt ad velle illa et facere illa; immo nec sciunt quid debent velle et facere: haec nec docet ecclesia, quia doctrina ecclesiae est doctrina solius fidei, et non doctrina vitae; doctrinam vitae vocant theologiam moralem, quam vilipendunt, quia virtutes vitae moralis, quae in se sunt bona opera, credunt nihil ad salutem conferre.
[3] Quod autem scire, cogitare et loqui illa quae supra dicta sunt, non sit fides; et si vocantur fides quod usque non producant bona, sicut arbor fructus, constare potest ex his. (1.) Homo omnia quae scit, cogitat et loquitur, quantum intelligit illa, vocat vera; et omnia quae vult et facit, quantum amat illa, vocat bona: inde vera sunt fidei hominis, et {1}bona sunt amoris ejus. Ex eo patet quod vera quae sunt fidei distincta sint a bonis quae sunt amoris, sicut scire et cogitare a velle et facere. Quod distincta sint, et in quantum, homo nosse potest ex eo, quod homo possit multa scire, cogitare et loqui, immo intelligere, quae non vult et facit, quia non amat: at vice versa, quod quicquid homo vult et facit ex amore, hoc cogitet et loquatur ex fide, si non coram mundo, usque apud se cum solus est et sibi relictus.
[4] Ex his sequitur, (2.) Quod amor et voluntas hominis intrent in omnia fidei et cogitationis ejus, at quod fides et cogitatio non possint intrare in ejus amorem et voluntatem; homo enim quod amat, hoc quoque amat facere, amat scire, amat cogitare, amat loqui, et amat intelligere, ita quoque amat ejus fidem habere: similiter si loco amoris sumitur voluntas, homo quod vult, hoc quoque vult facere, vult scire, vult cogitare, vult loqui, vult intelligere, ita quoque vult ejus fidem habere. Causa quod simile dicatur de voluntate quod de amore, est quia amor est voluntatis, et voluntas est receptaculum amoris. Inde nunc sequitur quod amor producat fidem, sicut voluntas cogitationem. Quia fides sicut cogitatio producitur, et amor sicut voluntas producit, sequitur quod inversum sit dicere quod fides producat amorem. Ex his primum constare potest quod credere quod fides producat bona, quae vocantur bona opera, sicut arbor fructus, sit contra ordinem.
[5] (3.) Similia quae de fide et amore dicta sunt, etiam intelligenda sunt de vero et bono, nam verum est fidei et fides est veri, quod enim homo credit hoc verum vocat; ac bonum est amoris, et amor est boni, nam quod homo amat hoc bonum vocat. Verum in se spectatum non est nisi quam bonum in forma, bonum enim se quidem sistere potest sentiendum, sed non videndum nisi in aliqua forma; et forma in qua se sistit videndum in cogitatione, ita in intellectu et perceptione, vocatur verum. Ex his etiam sequitur quod amor producat fidem, sicut bonum producit verum; proinde quod non fides producat bonum amoris, sicut arbor fructum.
[6] (4.) Etiam scire et inde cogitare et loqui sunt ex memoria, at velle et facere ex amore sunt ex vita. Homo potest multa cogitare et loqui ex memoria, quae non sunt ex vita ejus, quae est amor; hoc potest omnis hypocrita et assentator; at nihil potest cogitare et loqui, cum sibi relictus est, ex vita, quod non sit ex amore ejus; amor enim est vita cujusvis, et qualis amor talis vita. At memoria est modo promptuarium, ex quo vita desumit quod cogitet et loquatur, et quae inservit vitae ut inde nutriatur. Quare dicere quod fides producat bona sicut arbor fructus, est dicere quod cogitatio et loquela hominis producat vitam ejus, et non vita illam; cum tamen mali, immo pessimi, possunt cogitare et loqui vera ex memoria, sed non nisi quam boni ex vita.
[7] (5.) Quod sola fides, seu fides separata a bonis actu, quae sunt bona opera, non sit dabilis, constare potest ex fidei essentia, quae est charitas; et charitas est affectio faciendi illa quae fidei sunt; quare fides absque charitate est sicut cogitatio absque affectione, et cogitatio absque affectione est nulla cogitatio, ita fides absque charitate: quare dicere fidem absque charitate est dicere cogitationem absque affectione, tum vitam absque anima, existere absque esse, formam absque formante, productum absque producente, et effectum absque causa; quare fides sola est non ens; et ex non ente producere bona actu, quae sunt bona opera, sicut bona arbor fructus, est contradictio, ex qua id quod creditur esse aliquid non est aliquid.
[8] (6.) Quia fides absque charitate non datur, et usque cogitatio et persuasio quod ita sit, apparet sicut sit fides, et quoque vocatur fides; sed non est fides salvifica, verum est fides historica, quia ex alterius ore est; qui enim aliquid credit ex alio, quem putat fide dignum esse, ac id recipit, in memoria recondit, et inde id cogitat et loquitur, nec videt num falsum sit aut verum, is possidet id non aliter quam sicut historicum; si autem id confirmat apud se, per apparentias ex Verbo, et per ratiocinia, fit ei ex fide historica fides persuasiva, quae fides est similis visui noctuae, quae objecta in tenebris videt, et nulla in luce. Talis fides persuasiva existit ex omni confirmatione falsi: omne enim falsum potest confirmari usque ut appareat sicut verum, et falsum confirmatum lucet lumine fatuo. Ex his quoque patet quod talis fides nec producere possit bona.
[9] (7.) Quia fides cogitativa non aliud est quam fides historica aut persuasiva, sequitur quod sit fides mere naturalis: fides enim spiritualis producitur ex amore spirituali qui est charitas, sicut lux ex sole; et non producit illum amorem, sicut non lux solem: quare fides mere naturalis producitur ex amore mere naturali, qui animam trahit ex amore sui, cujus amoris jucundum est jucundum carnis, quod vocatur volupe, cupidum [et] lascivum, ex quibus scaturiunt mala omnis generis, et ex malis falsa: inde constare potest quod fides ex illis procedens non bona possit producere, sicut arbor fructus bonos; et si aliqua producit, sunt bona ex proprio hominis, quae in se sunt mala, et simul bona meritoria, quae in se sunt iniqua. Aliter vero fides spiritualis, de qua in nunc sequente articulo.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church