True Christian Religion (Chadwick) n. 375

375. (ii.) Quod Charitas et Fides sint modo res mentales et caducae, nisi, dum fieri potest, determinentur in Opera, et in illis coexistant. - Estne homini caput et corpus, et conjunctio illorum per cervicem? Estne in capite mens quae vult et cogitat, et in corpore potentia quae facit et exsequitur? Si itaque homo solum bene vellet, seu cogitaret ex charitate, et non benefaceret, et ageret usus inde, foretne homo sicut solum caput et sic sicut sola mens, quae sola absque corpore non subsistere possunt? Quis inde non videt, quod charitas et fides non sint charitas et fides, dum solum [1]in capite et ejus mente sunt, et non in corpore? sunt enim tunc sicut aves volantes in aere absque aliqua sede super terra; et quoque sicut aves impraegnatae ovis absque nidis, ex quibus ova elaberentur in aerem, aut super ramusculum alicujus arboris, ac deciderent in terram, et cassarentur. Non datur aliquid in mente, cui non correspondet aliquid in corpore; et hoc quod correspondet, vocari potest illius corporatura; quare charitas et fides dum solum in mente sunt; non sunt incorporatae homini, et tunc assimilari possunt homini aereo, qui dicitur larva, qualis a veteribus picta est Fama cum lauru circum caput, et [1]cornucopia in manu: qui quia tales larvae sunt, et usque possunt cogitare, non possunt non exagitari ex phantasiis, quod etiam fit per ratiocinia ex variis sophisticis, vix aliter quam cannae palustres ex vento, sub quibus in fundo jacent conchae, et in superficie [2]coaxant ranae. Quis non videre potest quod talia fiant dum modo sciunt aliqua ex Verbo de charitate et fide, et non faciunt illa? Dicit etiam Dominus, "Omnis.. qui audit verba.. mea, et facit illa, comparabo viro prudenti, qui aedificavit domum suam super petra; ....at omnis audiens verba mea et non faciens illa, comparabitur viro stulto, qui aedificavit domum suam super arena," aut "super humo absque fundamento" (Matth. vii. 24, 26; Luc. vi. 47-49). Charitas et fides cum illarum ideiis factitiis, dum homo non operatur illas, comparari etiam possunt cum papilionibus in aere, quos ad visos passer advolat et deglutit. Dicit etiam Dominus, "Exivit seminans ad seminandum.... et alia ceciderunt super viam duram, et venerunt aves et comederunt ea" (Matth. xiii. 3, 4).


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church