Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 274

274. {1} (iv.) Quod contra Divinam Providentiam dubium possit inferri ex eo, quod huc usque nesciverint, quod homo vivat homo post mortem; et hoc non prius detectum sit.- Causa quod hoc nesciverint, est quia interius apud illos qui non fugiunt mala ut peccata, latet fides, quod homo post mortem non vivat, et ideo non alicujus momenti faciunt, sive dicatur quod post mortem vivat homo, sive dicatur quod resurrecturus sit die ultimi judicii: et si forte incidit fides resurrectionis, dicit secum, "Non mihi fit pejus quam aliis; si ad infernum, sum in comitatu cum pluribus; si ad caelum, etiam." Sed usque omnibus, in quibus aliqua religio est, insita est cognitio, quod vivant homines post mortem: quod vivant animae, et non homines, est solum apud illos, quos propria intelligentia infatuavit, non apud alios. Quod cuivis, in quo aliqua religio est, insita sit cognitio quod vivat homo post mortem, constare potest ex his:-(1.) [1.] Quis cogitat aliter cum moritur? (2.) [2.] Quis panegyricus qui super mortuos lamentatur, non illos in caelum evehit, ponit inter angelos, loquentes cum illis, ac fruentes gaudio? Praeter apotheoses aliquorum. (3.) [3.] Quis e vulgo non credit, quod cum moritur, si bene vixit, se in paradisum caelestem venturum esse, indutum veste alba, et fruiturum vita aeterna? (4.) [4.] Quis antistes est, qui non talia aut similia dicit morituro? Et cum id dicit, etiam ipse credit, modo non simul cogitet de ultimo judicio. (5.) [5.] Quis non credit infantes suos esse in caelo, ac se visurum esse suam conjugem, quam amaverat, post mortem? Quis cogitat quod larvae sint, minus quod sint animae seu mentes volitantes in universo? [6.] (6.) Quis contradicit, cum aliquid dicitur de sorte et statu illorum qui e tempore in vitam aeternam transiverunt? Dixi multis quod talis status et sors sit illis et illis, et non adhuc aliquem audivi dicentem, quod sors illorum adhuc nulla sit, sed futura tempore judicii. (7.) [7.] Quis cum videt angelos pictos et sculptos, non agnoscit illos tales esse? Quis cogitat tunc quod sint spiritus absque corpore, aeres aut nubes, sicut quidam docti? (8.) [8.] Pontificii credunt sanctos suos esse homines in caelo, ac reliquos alibi Mahumedani suos defunctos; Africani prae reliquis, similiter plures gentes quid non Christiani reformati qui ex Verbo id sciunt? (9.) [9.] Ex cognitione illa insita cuivis, est quoque quod quidam aspirent ad immortalitatem famae cognitio enim illa vertitur in tale apud quosdam, ac facit illos heroes et fortes in bello. (10.) [10.] Inquisitum est in mundo spirituali, num omnibus illa cognitio insita sit; et compertum est, quod omnibus in idea illorum spirituali quae est internae cogitationis, non ita in idea illorum naturali quae est externae cogitationis. Ex his constare potest, quod contra Divinam Domini Providentiam non aliquod dubium debeat inferri ex eo, quod putet nunc primum detectum esse quod homo vivat homo post mortem. Est solum sensuale hominis, quod vult videre et tangere quod credet; qui non cogitat supra illud, est in tenebris noctis de statu vitae suae. @1 "274," et seq.:--sic editio princeps.$


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church