Doc. of Life (Potts) n. 93

93. Quoniam hoc proprium hominis primam radicem vitae ejus facit, patet qualis homo arbor foret, si non illa radix exstirparetur, et nova radix implantaretur: foret arbor putris, de qua dicitur, quod exscindenda et in ignem conjicienda sit (Matth. iii. 10; cap. vii. 19). Haec radix non removetur, et nova loco ejus inditur, nisi homo spectat mala, quae faciunt radicem, ut damna animae suae, et propterea vult abalienare illa; sed quia sunt proprii ejus, et inde jucunda, non potest id nisi invito, et cum lucta, ita cum pugna.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church