Doc. of Lord (Potts) n. 12

12. (III) QUOD DOMINUS IN MUNDUM VENERIT, UT SUBJUGARET INFERNA ET GLORIFICARET HUMANUM; ET QUOD PASSIO CRUCIS FUERIT ULTIMA PUGNA, PER QUAM PLENE VICIT INFERNA ET PLENE GLORIFICAVIT HUMANUM SUUM Notum est in ecclesia quod Dominus vicerit mortem, per quam intelligitur infernum, et quod postea cum gloria ascenderit in caelum; sed nondum notum est quod Dominus per pugnas, quae sunt tentationes, vicerit mortem seu infernum, et simul per illas glorificaverit Humanum suum, et quod passio crucis fuerit ultima pugna seu tentatio, per quam vicit et glorificavit. De his, multis agitur apud Prophetas et apud Davidem, sed non ita multis apud Evangelistas. Apud hos, tentationes quas a pueritia sustinuit, in summa descriptae sunt per tentationes Ipsius in deserto, et postea a Diabolo; ac ultimae per illa quae passus est in Gethsemane et super cruce. De tentationibus Ipsius in deserto, et postea a Diabolo, videatur apud Matth., cap. iv. 1-11; apud Marc., cap. 1, 12, 13; et apud Luc., cap. iv. 1-13:
sed per illas intelliguntur omnes usque ad ultimas. Non plura de illis revelavit discipulis; nam dicitur apud Esaiam, "Exactionem sustinuit,... non tamen aperuit os suum: sicut agnus ad mactationem..., et sicut ovis coram tonsoribus suis, obmutescit, et non aperuit os suum" (liii. 7). De tentationibus Ipsius in Gethsemane, videatur apud Matth., cap. xxvi. 36-44; apud Marc., cap. xiv.{1}32-42; et apud Luc., cap. xxii. 39-46. Et de tentationibus super cruce, apud Matth., cap. xxvii. 33-{2}56; apud Marc., cap. xv. 22-38; apud Luc., cap. xxiii. 33-49; et apud Joh., cap. xix. 17-37. Tentationes non aliud sunt quam pugnae contra inferna. De tentationibus seu pugnis Domini, videatur in opusculo De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti, Londini {3}edito, n. 201 et 302; et de tentationibus in genere, n. {4}187-200 ibi. @1 32-42 pro "31 ad 41"$ @2 56 pro "57"$ @3 edito pro "edita"$ @4 187 pro "189"$


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church