Doc. of Lord (Potts) n. 45

45. (IX.) QUOD DEUS UNUS SIT; ET QUOD DOMINUS SIT ILLE DEUS. Ex illis quae in mox praecedente articulo in aliqua copia ex Verbo allata sunt, constare potest quod Dominus dicatur Jehovah, Deus Israelis et Jacobi, Sanctus Israelis, Dominus et Deus, tum Rex, Unctus et David; ex quibus videri potest, sed adhuc sicut per transennam, quod Dominus sit Ipse Deus, a quo et de quo Verbum. Verumtamen notum est in universo terrarum orbe, quod Deus unus sit; nec ullus homo, cui sana ratio est, id negat. Superest itaque nunc ut id ex Verbo confirmetur; et insuper, quod Dominus sit ille Deus. [2] (i.) Quod Deus unus sit, confirmatur ex his Verbi:-
Jesus dixit, "Primarium omnium praeceptorum est, Audi Israel, Dominus Deus noster Dominus unus est; ideo amabis Dominum Deum tuum ex toto corde et ex tota anima" (Marc. xii. 29, 30). "Audi Israel, Jehovah Deus noster Jehovah unus;... amabis Jehovam Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua" (Deutr. {1}vi. 4, 5). Unus accedens ad Jesum dixit, "Magister bone, quid boni facere debeo, ut habeam vitam aeternam?" Jesus "dixit ei, Cur Me dicis bonum? Nemo bonus est nisi unus Deus" (Matth. xix. 16, 17). "Ut cognoscant omnia regna terrae, quod Tu Jehovah solus" (Esai. {2}xxxvii. 20). "Ego Jehovah, et non praeterea; praeter Me non Deus:... ut cognoscant ab ortu solis et ab occasu, quod non" Deus "praeter Me: Ego Jehovah et non praeterea" (Esai. xlv. 5, 6). "Jehovah Zebaoth, Deus Israelis habitans cherubis, Tu Deus es solus super omnia regna terrae" (Esai. xxxvii. {3}16). "Num est Deus praeter Me? et Petra, non novi" (Esai. xliv. 8). "Quis Deus praeter Jehovam? et quae Petra, nisi Deus noster?" (Psalm. xviii. 32 (B.A. 31).) [3] (ii.) Quod Dominus sit Ille Deus, confirmatur ex his Verbi:- "Tantummodo inter te Deus, et non praeterea, non Deus. Profecto, Tu Deus occultus, Deus Israelis Salvator" (Esai. xlv. 14, 15). "Nonne Ego, Jehovah, et non amplius Deus praeter Me? Deus justus et Salvator non praeter Me. Respicite ad Me, ut salvemini omnes fines terrae, quia Ego Deus et non praeterea" (Esai. xlv. 21, 22). "Ego Jehovah, et praeter Me non Salvator" (Esai. xliii. 11). "Ego Jehovah Deus tuus,... et Deum praeter Me non agnosces, et Salvator non praeter Me" (Hosch. xiii. 4). "Sic dixit Jehovah Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus" (Esai. xliv. 6). "Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor... Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur" (Esai. liv. 5). "In die illo... erit Jehovah in Regem super totam terram; in die illo erit Jehovah unus, et nomen Ipsius unum" (Sach. xiv. (8,) 9). Quia solus Dominus est Salvator et Redemptor, et quia dicitur quod Jehovah sit Ille, et non praeter Ipsum, sequitur quod Deus unus non alius sit quam Dominus. @1 vi. pro "v."$ @2 xxxvii. pro "xxxvi."$ @3 16 pro "21"$


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church