Doc. of Lord (Potts) n. 47

47. ((i.)) Quod per "spiritum" intelligatur vita hominis, constare potest ex communi loquela, quod homo dicatur emittere spiritum, cum moritur; quare per "spiritum" in hoc sensu intelligitur vita respirationis; trahit etiam vox spiritus derivationem suam a respiratione; inde est, quod in lingua Hebraea una vox sit spiritus et venti. Sunt bini fontes vitae apud hominem; unus est motus cordis, et alter est respiratio pulmonis. Vita ex respiratione pulmonis est, quae proprie intelligitur per "spiritum," et quoque per "animam;" quae quod unum agat cum cogitatione hominis ex intellectu, at quod vita ex motu cordis unum agat cum amore voluntatis hominis, in suo loco videbitur. Quod vita hominis per "spiritum" in Verbo intelligatur, constat ex his:-
"Colligis spiritum eorum, exspirant, et in pulverem revertuntur" (Psalm. civ. 29). "Recordatus quod caro illi, spiritus qui abiret, non reverteretur" (Psalm. {1}lxxviii. 39). "Cum exiverit spiritus ejus, redibit in terram" (Psalm. cxlvi. 4). Hiskias lamentatus est, quod exiret vita spiritus ejus (Esai. xxxviii. 16). "Revixit spiritus Jacobi" (Gen. xlv. {2}27). "Fusile... mendacium est, nec spiritus in eo" (Jerem. li. 17). "Dixit Dominus Jehovih ossibus" aridis,... "Ego adducam spiritum in vos, ut vivatis... A quatuor ventis veni spiritus, et inspira in occisos hos, et vivant:... et venit in eos spiritus, et revixerunt" (Ezech. xxxvii. 5, 6, 9, 10). "Jesus apprehendens manum filiae,... et reversus est spiritus ejus, et surrexit extemplo" (Luc. viii. 54, 55). @1 lxxviii. pro "lxxxviii."$ @2 27 pro "28"$


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church