Conjugial Love (Acton) n. 125

125. VI. Quod Maritus non repraesentet Dominum, et Uxor Ecclesiam, quia ambo simul, Maritus et ejus Uxor, faciunt Ecclesiam. Communis sermo est intra Ecclesiam, quod sicut Dominus est Caput Ecclesiae, ita Maritus est Uxoris; ex quo sequeretur, quod Maritus repraesentet Dominum, et Uxor Ecclesiam; sed Dominus est Caput Ecclesiae, et Homo, vir et foemina, sunt Ecclesia, et plus adhuc Maritus et Uxor simul; apud hos Ecclesia primum implantatur viro, et per virum uxori, quia vir intellectu recipit verum ejus, et uxor a viro; sed si vicissim, non est secundum ordinem: quandoque tamen hoc fit, sed apud viros, qui vel non amantes sapientiae, et inde nec Ecclesiae sunt, ut et apud illos qui ut mancipia pendent a nutibus suarum uxorum. De hac re videatur aliquid in Praeliminaribus, n. 21.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church