Conjugial Love (Acton) n. 155

155. XIII: Quod Castitas non praedicari possit de illis, qui abdicaverunt Conjugia, vovendo perpetuum Coelibatum, nisi in illis sit et permaneat amor vitae vere Conjugialis. Quod de his non sit praedicatio castitatis, est quia Amor conjugialis post votum perpetui Coelibatus, projectus est, de quo tamen unice est praedicatio castitatis; et quia usque inclinatio ad sexum a creatione et inde a nativitate inest, et cum haec coercetur et domatur, non potest aliter, quam ut inclinatio illa abeat in calorem, et apud quosdam in aestum, qui dum e corpore exsurgit in spiritum, infestat illum, et apud quosdam inquinat illum; et dari potest, quod spiritus inde inquinatus etiam inquinet Religiosa, et haec ab interna sua sede, ubi sunt in sanctitate, dejiciat in externa, ubi fiunt solum oris et gestus; quare provisum est a Domino, quod Coelibatus ille sit modo apud illos, qui in externo cultu sunt, in quo sunt, quia non adeunt Dominum, nec legunt Verbum; apud hos per indictos Coelibatus simul cum sponsione castitatis, non periclitatur vita aeterna, sicut apud illos qui in interno cultu sunt: accedit, quod multi illum statum vitae non ineant ex libero voluntatis, sed quidam antequam in libero sunt ex ratione, et quidam propter causas allectrices e Mundo. [2] Ex illis, qui propter abalienationem mentis e Mundo, ut vacent Divino Cultui, adoptant illum statum, sunt duntaxat casti illi, apud quos amor vitae vere conjugialis vel ante illum statum fuerat, vel post illum fit, et permanet, quia hujus vitae amor, est de quo praedicatur castitas. Quapropter etiam omnes Monasteriales post mortem tandem exsolvuntur votis suis, et emittuntur in libertatem, ut secundum interiora vota et desideria amoris sui ferantur ad eligendum vitam vel conjugialem vel extraconjugialem; si tunc vitam conjugialem ineunt, illi qui spiritualia cultus etiam amaverunt, dantur nuptui in Coelo; at qui vitam extraconjugialem, mittuntur ad similes, qui in lateribus coeli habitant. [3] Quaesivi Angelos, numne illae quae{1} studuerunt pietati, emancipaverunt se cultui Divino, et sic subtraxerunt se a praestigiis Mundi, et a concupiscentiis carnis, et propterea perpetuam Virginitatem voverant, recipiantur in Coelum, et ibi inter felices secundum illarum fidem primariae fiant; at Angeli responderunt, quod quidem recipiantur, sed cum sentiunt sphaeram amoris conjugialis ibi, fiant tristes et anxiae, et quod tunc quaedam sponte sua, quaedam ex venia petita, et quaedam ex jussu, abeant et emittantur; et quod cum extra illud Coelum sunt, aperiatur illis via ad consocias, quae in simili statu vitae in Mundo fuerant; et quod tunc ab anxiis fiant hilares, ac laetificentur inter se. @1. Prima editio: illi qui$


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church