Conjugial Love (Acton) n. 206

206. XVIII. Quod ita fiat, quia anima prolis est a patre, ac induitio ejus a matre. Quod anima sit a patre, a nullo sapiente in dubium vocatur; conspicitur etiam hoc manifeste ex animis, et quoque ex faciebus, quae sunt typi animorum, in posteritatibus, quae a patribus familiarum in justa serie procedunt; redit enim pater sicut in effigie, si non in filiis, usque in nepotibus et pronepotibus; et hoc fit ex causa, quia anima facit intimum hominis, et hoc potest obduci a proxima prole, sed usque prodit et se revelat in progenie postea. Quod anima sit ex patre, ac induitio ex matre, illustrari potest per analoga in Regno vegetabili; in hoc, Terra seu Humus est communis Mater; haec in se sicut in utero recipit, et induit semina, imo quasi illa concipit, gestat, gignit, et educat, sicut mater suas progenies ex patre.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church