Conjugial Love (Acton) n. 27

27. DE CONJUGIIS IN COELO Quod Conjugia in Coelis sint, non potest intrare fidem illorum, qui credunt quod Homo sit Anima seu Spiritus post mortem, et de anima et spiritu fovent ideam sicut de tenui aethere seu pneumate; tum qui credunt, quod homo non victurus sit homo, nisi post diem ultimi judicii; in genere, qui nihil sciunt de Spirituali Mundo, in quo sunt Angeli et Spiritus, ita ubi sunt Coeli et Inferna:{1} et quia ille Mundus hactenus ignotus fuit, et prorsus non scitum est, quod Angeli Coeli sint in perfecta forma Homines, pariter Spiritus Inferni, sed in imperfecta, ideo non revelari potuit aliquid de Conjugiis ibi; dicturi enim essent, "quomodo potest anima cum anima, seu pneuma cum pneumate conjungi, sicut conjux cum conjuge in terris," praeter plura; quae momento ut dicta sunt, tollerent et dissiparent fidem de Conjugiis ibi: at nunc, quia revelata sunt plura de illo Mundo, et quoque descriptus qualis est, quod factum est in Opere de Coelo et Inferno,{2} et quoque in Apocalypsi Revelata, possunt Conjugia ibi sisti confirmata, etiam coram ratione, per haec. I: Quod Homo vivat Homo post mortem. II: Quod tunc Masculus sit Masculus, et quod Foemina sit Foemina. III: Quod suus Amor apud unumquemvis post mortem maneat. IV: Quod principaliter Amor sexus, et apud illos qui in Coelum veniunt, qui sunt qui spirituales in terris fiunt, Amor conjugialis. V: Haec plene confirmata per Autopsiam. VI: Consequenter quod Conjugia sint in Coelis. VII: Quod Spirituales Nuptiae{3} intelligantur per Domini verba, quod post resurrectionem non dentur nuptui. Sequitur nunc horum explicatio in suo ordine. @1. Prima editio: Inferni:$ @2. Prima editio: Infermo,$ @3. Prima editio: Nuptiae,$


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church