Conjugial Love (Acton) n. 67

67. Quoniam Amores naturales profluunt ex amoribus spiritualibus, et spirituales ex coelestibus, ideo dicitur quod Amor conjugialis sit fundamentalis omnium amorum coelestium et spiritualium, et inde naturalium. Amores naturales se referunt ad Amores sui et Mundi; amores autem spirituales se referunt ad Amorem erga proximum; et amores coelestes se referunt ad Amorem in Dominum; et quia tales amorum relationes sunt, patet in quo ordine sequuntur, et in quo insunt apud hominem; quando eo ordine insunt, tunc amores naturales vivunt ex spiritualibus, et hi ex coelestibus, et omnes in hoc ordine a Domino, a quo sunt.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church