Heaven and Hell (Harley) n. 311

311. [XXXV.] QUOD CAELUM ET INFERNUM SINT EX HUMANO GENERE. In Christiano orbe prorsus nescitur, quod caelum et infernum sint ex humano genere: creditur enim, quod angeli fuerint a principio creati, et quod inde caelum; ac quod Diabolus seu Satanas fuerit lucis angelus; sed quia rebellis factus, cum turba sua dejectus sit, et quod inde infernum. Quod talis fides in Christiano orbe sit, mirantur angeli quam maxime; et adhuc magis quod prorsus nihil sciant de caelo, cum tamen id est primarium doctrinae in ecclesia: et quia talis ignorantia regnat, corde gavisi sunt, quod placuerit Domino nunc revelare illis plura de caelo et quoque de inferno, et per id, quantum possibile est, discutere tenebras, quae indies increscunt, quia ecclesia ad suum finem pervenit. [2] Quare volunt, ut ex ore illorum asseverem, quod in universo caelo non sit unus angelus qui a principio creatus est, nec in inferno aliquis diabolus qui creatus lucis angelus et dejectus, sed quod omnes tam in caelo quam in inferno sint ex humano genere, in caelo illi qui in mundo in caelesti amore et fide vixerunt, in inferno qui in infernali amore et fide; et quod infernum in toto complexu sit quod vocatur Diabolus et Satanas; illud infernum quod a tergo est, ubi sunt qui vocantur mali genii, Diabolus, et illud infernum quod anterius est, ubi sunt qui vocantur mali spiritus, Satanas.{1} [3] Quale unum infernum, et quale alterum, in sequentibus dicetur. Quod Christianus orbis talem fidem de illis in caelo et de illis in inferno ceperit, dicebant quod sit ex aliquibus locis in Verbo non intellectis aliter quam secundum sensum litterae, et non illustratis et explicatis per genuinam doctrinam ex Verbo; cum tamen sensus litterae Verbi, nisi genuina doctrina praeluceat, distrahit mentes in varia; unde ignorantiae, haereses, et errores.{2} @1 Quod inferna simul sumpta, seu infernales simul sumpti, dicantur Diabolus et Satanas (n. 694). Quod qui diaboli fuerunt in mundo, diaboli fiant post mortem (n. 968).$ @2 Quod doctrina ecclesiae erit ex Verbo (n. 3464, 5402, 6832 [? 6822], 10763, 10765 [? 10764]). Quod Verbum absque doctrina non intelligatur (n. 9021[? 9025] 9409, 9424, 9430, 10324, 10431, 10582). Quod vera doctrina sit lucerna illis qui legunt Verbum (n. 10401 [? 10400]). Quod genuina doctrina erit ab illis qui in illustratione sunt a Domino (n. 2510, 2516, 2519, 9424, 10105). Quod qui in sensu litterae absque doctrina sunt, in nullum intellectum veniant de veris Divinis (n. 9409, 9410, 10582). Et quod in plures errores ferantur (n. 10431). Differentia inter illos docent et discunt ex doctrina ecclesiae quae ex Verbo, et inter illos qui ex solo sensu litterae Verbi, qualis (n.9025).$


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church