Arcana Coelestia (Potts) n. 1798

1798. Quod 'dixit Abram, En mihi non dedisti semen' significet quod non internum Ecclesiae, constat a significatione 'seminis' quod sit amor et fides, de qua prius n. 255, 256, 1025, et in sequentibus a significatione 'heredis': quod amor et inde fides sit internum Ecclesiae, prius aliquoties dictum et ostensum est; non alia fides quae internum Ecclesiae est, intelligitur quam quae est amoris seu charitatis, hoc est, quae est ex amore seu charitate; [2] fides in sensu communi est omne doctrinale Ecclesiae; sed doctrinale separatum ab amore seu charitate nusquam facit internum Ecclesiae, nam doctrinale est solum scientia quae est memoriae, quae datur quoque apud pessimos, etiam apud infernales; sed doctrinale quod est ex charitate seu quod est charitatis, hoc facit internum, nam hoc est vitae; ipsa vita est internum omnis cultus, et sic omne doctrinale quod fluit ex vita charitatis; hoc doctrinale est quod est fidei, quae hic intelligitur: quod haec fides sit quae internum est Ecclesiae, constare potest ex eo solo, quod qui vitam charitatis habet, norit omnia fidei; [3] si velis, explores modo doctrinalia quae et qualia sunt; anne omnia sint charitatis, proinde fidei ex charitate? ut solum praecepta decalogi, cujus primum est 'ut colas Dominum Deum'; qui vitam amoris seu charitatis habet, is colit Dominum Deum, quia hoc est vita ipsius: alterum, 'ut Sabbatum observes'; qui in amoris vita est, seu in charitate, is sancte observat Sabbatum, nam nihil ei dulcius est quam colere Dominum, et glorificare Ipsum omni die: praeceptum 'ne occidas,' hoc prorsus est charitatis; qui amat proximum ut semet, horret quicquam facere quod illum laedit, magis illum occidere: 'ne fureris,' similiter; qui enim vitam charitatis habet, is potius ex suo dat proximo quam ut quicquam ei auferat: 'ne adulteris,' pariter; qui in charitatis vita est, proximi uxorem potius custodit, De aliquis tale damnum ei inferat, et adulterium spectat ut facinus contra conscientiam, et tale quod amorem conjugialem et ejus debita destruit: 'concupiscere quae sunt proximi,' (x)est quoque contra illos qui in charitatis vita sunt, nam charitatis est velle aliis bonum ex se et suo, ita nusquam concupiscunt quae alterius sunt: [4] haec sunt praecepta decalogi quae exteriora doctrinalia fidei, quae ab illo qui in charitate et ejus vita est, non memoria tenus sciuntur sed sunt in corde ejus, et illa habet sibi inscripta, quia sunt in charitate, ita in ipsa ejus vita: praeter alia quae dogmatica sunt, quae similiter novit ex sola charitate, vivit enim secundum conscientiam recti; rectum et verum, quod non ita potest intelligere et explorare, hoc credit simpliciter seu ex simplici corde quod ita sit quia Dominus ita dixit, et qui ita credit, is non malum facit, tametsi non esset verum in se sed verum apparens; [5] ut pro exemplo, quod Dominus irascatur, puniat, tentet, et similia; tum quoque, quod in Sacra Cena panis et vinum sit significativum quid, vel quod caro et sanguis adsit aliquo modo quo explicant, hoc nihil facit sive unum sive alteram dicant, tametsi pauci sunt qui de hoc cogitant, sique cogitant, modo fiat ex simplici corde, quia ita instructi, et usque in charitate vivunt; ii cum audiunt quod panis et vinum in sensu interno significent amorem Domini erga universum genus humanum et quae amoris sunt, et reciprocum hominis in Dominum et erga proximum, ilico credunt, et gaudent quod ita se habeat; nusquam illi qui in doctrinalibus sunt et non in charitate; hi litigant de omni, et damnant quoscumque qui non dicunt, quod vocant Credere, sicut illi: ex his constare unicuivis potest quod amor in Dominum et charitas erga proximum sit internum Ecclesiae.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church