Arcana Coelestia (Potts) n. 4062

4062. SENSUS INTERNUS
Vers. 1-3. Et audivit verba filiorum Labanis, dicendo, Sumpsit Jacob omnia quae patri nostro, et a quibus patri nostro, fecit omnem copiam hanc. Et vidit Jacob facies Labanis, et ecce nullatenus is cum eo sicut heri nudius tertius. Et dixit Jehovah ad Jacobum, Revertere ad terram patrum tuorum, et ad nativitatem tuam, et ero cum te. Audivit verba filiorum Labanis, dicendo' significat boni per Labanem significati vera qualia respective ad bonum acquisitum inde in Naturali a Domino: `Sumpsit Jacob omnia quae patri nostro' significat quod omnia boni per Jacobum nunc intellecti data ipsi sint inde: `et a quibus patri nostro, fecit omnem copiam hanc' significat quod Ipse Sibi daret: `et vidit Jacob facies Labanis' significat status mutationem apud bonum illud cum recederet bonum per `Jacob' intellectum: `et ecce nullatenus is cum eo sicut heri nudius tertius' significat statum prorsus mutatum erga bonum per `Jacob' significatum, a quo tamen nihil desumptum quin haberet sua sicut prius, praeter statum quoad conjunctionem:
`et dixit Jehovah ad Jacobum' significat Domini perceptionem ex Divino: `Revertere ad terram patrum tuorum significat quod nunc propius se conferret ad bonum Divinum: `et ad nativitatem tuam' significat quod ad verum inde: `et ero tecum significat quod tunc Divinum.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church