4066.
`Et vidit Jacob facies Labanis': quod significet status mutationem apud bonum illud cum recederet bonum per `Jacob' intellectum, constat ex repraesentatione `Jacobi' quod sit bonum Naturalis, et
a repraesentatione `Labanis' quod sit hortum medium, de quibus saepius prius; et a significatione `facierum' quod sint interiora, de qua n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, hic mutationes interiorum, seu
quod idem, mutationes status; dicitur enim, vidit facies ejus, et ecce nullatenus is cum eo sicut heri nudius tertius.' Causa quod interiora per `facies' in Verbo significentur, est quia interiora
elucent ex facie, et se sistunt in facie sicut in speculo aut in imagine, inde `facies' seu vultus significant status cogitationum et status affectionum.
This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church