Arcana Coelestia (Potts) n. 8391

8391. Qui vitam fidei agit, is quotidie paenitentiam agit, nam reflectit super mala quae apud se, agnoscit illa, cavet sibi ab illis, {1}supplicat Dominum de ope; homo enim (x)continue ex se labitur, sed a Domino continue erigitur; ex se labitur cum cogitat velle malum, et a Domino erigitur cum resistit malo, et inde non facit illud; talis status est omnibus qui in bono sunt; qui autem in malo sunt labuntur continue, et quoque a Domino elevantur continue, sed ne cadant in infernum omnium gravissimum, quo ex se omni nisu tendunt, (m)verum in mitius.(n) @1 After ope$


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church