8395.
CONTENTA
Actum est in praecedente capite de altera tentatione illorum qui ab Ecclesia spirituali, quae fuit inde quod {1}verum apperciperetur injucundum; in hoc capite in sensu interno agitur de
tertia tentatione, quae est inde quod deficiat bonum; per defectum panis et carnis, de quo murmurabant filii Israelis, significatur defectus boni; consolatio post tentationem significatur et describitur
per mannam, quam {2}acceperunt, et per selav; manna est bonum spirituale; quod hoc illis datum sit a Domino continue, et absque ulla illorum cura et ope, significatur per quod mannam quotidie acceperint,
et si colligerent plus, quod innatus sit vermis. @1 deficeret$ @2 postea receperunt$
This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church