Arcana Coelestia (Potts) n. 9126

9126. `Et percussus, et moriatur': quod significet si tunc damno afficitur usque ut exstinguatur, constat ex significatione `percuti' cum de vero (c)et bono, quod sit laedi aut {1} damno affici, ut n. 9034, 9058, et ex significatione `mori' quod sit exstingui. Quod verum ac bonum hic intelligantur, est quia per `furem' seu `furtum' significatur id quod ablatum est, ita bonum ac verum, ut quoque in sequentibus:
Si inveniendo inventum fuerit in manu illius furtum a bove usque ad asinum, usque ad pecudem, viventes. vers. 3 {2};
`bos,' `asinus,' et `pecus' significant {3} bona et vera exteriora et interiora, (o)et vocantur `furtum' (o)quia sunt in manu furis; pariter argentum et vasa, vers. 6, quae etiam vera interiora et exteriora sunt; simile per `furem' (o)quod per `furtum' significatur, quia {4} `fur' in sensu abstracto a persona est furtum, hoc est, verum et bonum ablatum, videatur mox supra n. 9125.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church