Brief Exposition (Whitehead) n. 59

59. BREVIS ANALYSIS. Quod Intellectus sub obedientia Fidei captandus sit, est sicut proclama appositum ante Dogmata Ecclesiae hodiernae, indicium quod interiora sint mystica seu arcana, quae, quia transcendunt, non possunt in regionem intellectus superiorem influere, et percipi, videatur supra n: 54. Ministri Ecclesiae illi, qui ambiunt fama Sapientiae eminere, et credi Oracula in Spiritualibus, in Lyceis hauriunt et insorbent imprimis talia, quae captum aliorum excedunt, quod fit cum aviditate, et usque cum difficultate; et quia ex illis reputantur Sapientes, et illi qui illustres ac opulenti facti sunt ex talibus absconditis cimeliis, insigniuntur pileis Doctoratus ac palliis Episcopatus, vix aliud in ideis suae cogitationis versant, et super pulpitis docent, quam mystica de Justificatione per solam fidem, et de bonis operibus ut pedissequis ejus; et ex eruditione de utrisque, mirabiliter nunc separant illa, nunc conjungunt illa; et comparative sicut nudam fidem tenerent in una manu et charitatis opera in altera, et nunc ulnas extendunt, et sic separant illa; et nunc manum manui applicant, et conjungunt illa. Sed Exempla illustrent; docent quod bona opera non sint necessaria ad salutem, quia si ab homine fiunt, sunt meritoria; simul etiam quod necessario sequantur fidem, quae illis unum est cum salute. Docent quod fides absque bonis operibus ut viva justificet; simul etiam quod fides absque bonis operibus ut mortua non justificet. Docent quod fides non conservetur et retineatur per bona opera; et simul quod haec procedant ex fide, sicut fructus ex arbore, lux ex sole, et calor ex igne. Docent quod bona opera adjuncta compleant fidem, et simul quod conjuncta sicut conjugio aut in una forma, fidem essentia sua salutifera deprivent. Docent quod Christianus non sub lege sit, et simul quod in quotidianis legis exercitiis. Docent quod si bona opera commiscentur negotio salutis per fidem, ut si remissioni peccatorum, justificationi, regeneratione, vivificationi, salvationi, sint nocumenta; at si non commiscentur, sint emolumenta. Docent quod Deus coronet suo dona, quae sunt bona opera, praemiis, etiam spiritualibus, sed non salute et vita aeterna, quia his coronat fidem absque illis. Docent quod Fides illa sit sicut Regina, quae incedit magnifica ex bonis operibus ut famulitiis a tergo, at si haec conjungunt se ei a facie, et illam osculantur, ejicitur illa e throno, et vocatur maecha. Imprimis cum docent fidem, et simul bona opera spectant meritum ab uno latere, et non meritum ab altero, et eligunt vocabula, et concinnant illa in alternum sensum, unum pro laicis et alterum pro clericis, pro laicis ne ejus nuditas appareat, et pro clericis ut appareat. Expende num aliquis audiens talia, quicquam Doctrinae ducentis ad salutem hauriat, numne ex apparentia sicut contradictionum in illis fiat caecus, et postea objecta salutis palpet sicut ambulans in nocte: quis scit num ei fides aliqua sit ex operibus ut testimoniis, ac num praestet facere illa ex timore meriti, aut omittere illa ex timore jacturae fidei. At, mi amice, eripe te a talibus, ac fuge mala ut peccata, et fac bona, et crede in Dominum, et dabitur tibi Justificatio Salvans.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church