True Christian Religion (Ager) n. 133

133. Ex idea hac de Deo et de redemptione, universa Theologia, a spirituali facta est infime naturalis, quod fit quia proprietates mere naturales Deo attributae sunt, et tamen ab idea Dei et ab idea redemptionis, quae unum facit cum salvatione, pendet omne ecclesiae. Est enim illa idea sicut caput, ex quo procedunt omnia corporis; quare dum illa est spiritualis, omnia ecclesiae fiunt spiritualia, et dum illa est naturalis, omnia ecclesiae fiunt naturalia: quapropter quia idea de Deo et de redemptione facta est mere naturalis, hoc est, sensualis et corporea, ideo mere naturalia sunt omnia, quae ecclesiae capita et membra in suis dogmaticis tradiderunt et tradunt. Quod inde non nisi quam falsa possint excludi, est quia naturalis homo continue agit contra spiritualem, et inde spiritualia spectat sicut larvas et phantasmata in aere. Quare dici potest, quod propter sensualem illam ideam de redemptione et inde de Deo, viae ad caelum, quae sunt ad Dominum Deum Salvatorem, obsessae sint furibus et latronibus (Joh. x. 1, 8, 9); et quod in templis valvae dejectae sint, et sic intraverint dracones, ululae, tziim et ijim, ac discorditer concentent. Quod haec idea de redemptione et de Deo, ingesta sit fidei hodiernae, notum est; quae est ut orent ad Deum Patrem, ut propter crucem et sanguinem Filii sui remittat delicta, et ad Deum Filium ut oret et intercedat pro illis, et ad Deum Spiritum Sanctum ut justificet et sanctificet: quid hoc aliud est, quam supplicare ad tres Deos in suo ordine? et quid tunc cogitatio de regimine Divino alia quam de regimine aristocratico aut hierarchico; aut sicut de triumviratu, qualis semel fuit Romae? At pro triumviratu vocari potest triumpersonatus. Et quid tunc facilius est diabolo, quam facere sicut dicitur, divide et impera? hoc est, discindere animos, et excitare motus rebelles, nunc contra unum Deum, nunc contra alterum, quemadmodum ab Arii tempore huc usque factum est; et sic Dominum Deum Salvatorem, cui est omnis potestas in caelo et terra (Matth. xxviii. 18), dejicere e throno, et quendam suum clientem superimponere, et huic cultum addicere, aut cultum, quia huic, etiam ipsi Domino adimere?


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church