True Christian Religion (Ager) n. 136

136. Tertium Memorabile: - Vidi e longinquo quinque gymnasia; lux e caelo circumfudit unumquodvis. Gymnasium primum circumfudit lux purpurea qualis est in nubibus ante solis ortum tempore matutino in terris: secundum gymnasium circumfudit lux flavescens, qualis est aurorae post solis ortum: tertium gymnasium circumfudit lux candida, qualis est in mundo tempore meridiei: quartum gymnasium circum fudit lux media, qualis est cum incipit immisceri umbrae vesperae: et quintum gymnasium in ipsa umbra vesperae stetit. Gymnasia in mundo spirituum sunt curiae, ubi conveniunt eruditi, et ventilant varia arcana, quae illorum scientiae, intelligentiae et sapientiae inserviunt. Illis visis invasit me desiderium abeundi ad unum ex illis, et abivi in spiritu ad illud, quod luce media circumfusum erat, ac intravi, et visus est coetus ex eruditis congregatus, qui inter se ventilabat, quid involvit id, quod de Domino dicitur, quod sublatus in caelum consideat a dextris Dei (Marc. xvi. 19). [2.] Plerique ex congregatis dixerunt, quod illa prorsus secundum verba intelligenda sint, quod Filius ita sedeat juxta Patrem; at quaesitum est cur ita. Dixerunt aliqui quod Filius a Patre ad dextram locatus sit propter redemptionem quam perfecit; aliqui quod ita sedeat ex amore; aliqui quod propterea, ut Consiliarius Ejus sit, et quia talis ut Illi honor ab angelis; et aliqui quod ideo, quia datum ei a Patre regnare vice Ejus, nam legitur quod Ipsi data sit omnis potestas in caelo et in terra; at multa pars, ut audiat a dextris pro quibus intercedit: omnes enim in ecclesia hodie adeunt Deum Patrem, et orant, ut misereatur propter Filium; et hoc efficit, ut Pater Se vertat ad illum, ut mediationem excipiat. At aliqui dixerunt, quod solum Filius Dei ab aeterno ad dextram Patris sedeat, ut communicet Divinitatem suam cum Filio hominis nato in mundo. [3.] His auditis, miratus sum valde, quod eruditi, tametsi aliquo tempore in mundo spirituali commorati sunt, usque tam ignari rerum caelestium essent; sed percepi causam, quod ex fiducia propriae intelligentiae non se passi sint a sapientibus instrui. Verum ne diutius in ignorantia de sessione Filii ad dextram Patris permanerent, sustuli palmam, rogans. ut praebeant aures ad pauca, quae de illa loqui desidero. Et quia annuerunt, dixi, "Nostisne ex Verbo, Quod Pater et Filius unum sint, et quod Pater sit in Filio et Filius in Patre? Haec Dominus aperte dicit (Joh. x. 30; et xiv. 10, 11). Si haec non creditis, dividitis Deum in duos; quo facto non potestis aliter quam naturaliter, sensualiter, immo materialiter, de Deo cogitare; quod etiam factum est in mundo a tempore Concilii Nicaeni, quod introduxit tres Personas Divinas ab aeterno, et per id Ecclesiam vertit in theatrum, cui appendit aulaea picta, intra quae personati novas scenas repraesentabant. Quis non scit et agnoscit, quod Deus unus sit? Si hoc corde et spiritu agnoscitis, dissipantur ex se omnia quae locuti estis, et resiliunt in aerem sicut nugae ab aure sapientis." [4.] Ad haec dicta multi accensi ira ardebant vellicare aures meas, et mandare silentium. Sed praesul congregationis in indignatione dixit, "Hic non sermo est de unitate et pluralitate Dei, quia utramque credimus; sed de hoc, quid involvit, quod Filius sedeat ad dextram sui Patris, si de hoc aliquid novisti, fare." Et respondi, "Fabor, sed quaeso, inhibe strepitus." Et dixi, "Per sedere ad dextram non intelligitur sedere ad dextram, sed intelligitur omnipotentia Dei per Humanum quod assumpsit in mundo; per hoc in ultimis est sicut in primis; et per hoc intravit, destruxit et subjugavit inferna, et per hoc ordinavit caelos; ita per hoc redemit et homines et angelos, et redimit in aeternum." Si consulitis Verbum, et tales estis, ut queatis illustrari, appercepturi estis, quod per "dextram" ibi intelligatur omnipotentia, ut apud [1]Esaiam:
`Manus mea fundavit Terram et dextra mea pugillavit caelos' ([1]cap. xlviii. 13). `Juravit [2]Jehovah per dextram suam, et per brachium roboris sui' ([3]cap. lxii. 8). `Dextra tua sustentat me' (Psalm. xviii. 36 [B.A. 35]). Respice `ad Filium confortaveras Tibi, ....manus tua pro viro dextrae, pro Filio hominis confortasti Tibi' (Psalm. [4]xxx. 16, 18 [B.A. 15, 17]). Inde patet quomodo intelligitur hoc, `Dictum Jehovae ad Dominum meum, Sede ad dextram meam, usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Sceptrum roboris tui mittet Jehovah e Zione, dominare in medio inimicorum tuorum' (Psalm. cx. 1, 2): agitur in toto illo psalmo de pugna Domini cum infernis, et de illorum subjugatione. Quoniam `dextra Dei' significat omnipotentiam, ideo Dominus dicit quod sessurus sit `a dextris potentiae' (Matth. xxvi. 63, 64); Et `a dextris virtutis Dei' (Luc. xxii. 69). [5.] Sed ad haec coetus obstrepuit, at dixi, "Cavete vobis; forte e caelo appareat manus, quae cum apparet, sicut apparuerat mihi, incredibilem terrorem potentiae incutit; quod mihi confirmationi fuit, quod `dextra Dei' significet omnipotentiam." Vix hoc dictum est, et visa est extensa manus sub caelo; qua visa tantus terror invasit, ut coacervatim ruerent ad portas, et quidam ad fenestras ut se ejicerent, et quidam deficientes anhelitu succumbebant. At ego non territus mansi, et post illos lente abivi; et ad distantiam inde converti me, et vidi gymnasium illud nube obscura circumtectum; et dictum est mihi e caelo, quod ita factum sit, quia ex fide trium Deorum locuti sunt, et quod lux prior circum illud reditura sit, quando saniores ibi congregabuntur.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church