True Christian Religion (Ager) n. 139

139. (i.) Quod Spiritui Sanctus sit Divina Veritas, et quoque Divina Virtus et Operatio procedens a Deo uno, in quo est Divina Trinitas, ita a Domino Deo Salvatore. - Per Spiritum Sanctum proprie significatur Divinum Verum, ita quoque Verbum, et in hoc sensu est Ipse Dominus etiam Spiritus Sanctus; sed quia in Ecclesia hodie per Spiritum Sanctum describitur Divina operatio, quae est actualis justificatio, ideo haec pro Spiritu Sancto hic assumitur, et de hac praecipue agitur, etiam ex causa, quia Divina operatio fit per Divinum Verum, quod ex Domino procedit, et id quod procedit, est unius et ejusdem essentiae cum Ipso a quo procedit, sicut tria haec, anima, corpus, et procedens, quae simul faciunt unam essentiam, apud hominem mere humanam, apud Dominum autem Divinam et simul Humanam, post glorificationem ita unitas, sicut prius cum suo posteriori, ac sicut essentia cum sua forma. Ita tria essentialia, quae vocantur Pater, Filius, et Spiritus Sanctus in Domino unum sunt. [2.] Quod Dominus sit ipsum Divinum Verum, seu Divina Veritas, supra ostensum est; quod autem Spiritus Sanctus sit illud, constat ex his locis:
"Exibit virga e trunco Jishaii, ....quiescet super Ipso Spiritus Jehovae spiritus sapientiae et intelligentiae, spiritus consilii et virtutis, ....percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum occidet impium, erit justitia cingulum lumborum Ejus, et veritas cingulum feminum Ejus" (Esai. xi. 1, [2,] 4, 5). "Veniet sicut flumen angustum, Spiritus Jehovae signum inferet in illum, tunc veniet Zioni Redemptor" (Esai. lix. 19, 20). "Spiritus Domini Jehovih super Me, ..unxit Me Jehovah, ad evangelizandum pauperibus misit Me" (Esai. lxi. 1; Luc. iv. 18). "Hoc foedus meum..., Spiritus meus qui super Te, et verba mea.. non recedent ex ore tuo.... a nunc et in aeternum" (Esai. lix. 21). [3.] Quoniam Dominus est ipsa Veritas, inde omne id quod procedit ex Ipso est veritas, et hoc intelligitur per Paracletum, qui etiam nominatur Spiritus Veritatis, et Spiritus Sanctus; hoc constat ex his locis:
"Ego veritatem vobis dico, prodest vobis ut Ego abeam; si enim non abirem, Paracletus non veniet ad vos; si vero abivero, mittam illum ad vos" (Joh. xvi. 7). "Quando venerit ille Spiritus veritatis, ducet vos in omnem veritatem: non.. loquetur a se ipso, sed quaecunque audiverit, loquetur" (Joh. xvi. 13). "Ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet, et annuntiabit vobis: omnia quaecunque Pater habet, mea sunt; propter hoc dixi, quod a meo accepturus sit, et annuntiaturus vobis" (Joh. xvi. 14, 15). "Ego rogabo Patrem, ut alium Paracletum det vobis, ....Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quoniam non videt illum,nec cognoscit illum; vos autem cognoscitis illum, quia apud vos manet, et in vobis erit; non relinquam vos orphanos, venio ad vos, et vos videbitis Me" (Joh. xiv. 16, 17, [18, 19]). "Quando.. venerit Paracletus, quem Ego missurus sum vobis a Patre, spiritus veritatis.. Ille testabitur de Me" (Joh. xv. 26). Vocatur ille "Spiritus Sanctus" (Joh. xiv. 26). [4.] Quod Dominus per "Paracletum" seu "Spiritum Sanctum" intellexerit Se Ipsum, patet ab illis Domini verbis, quod mundus illum adhuc non cognosceret, "Vos autem cognoscitis illum;" "Non relinquam vos orphanos, venio ad vos;" "Vos videbitis Me:" et alibi, "Ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi" (Matth. xxviii. 20):
tum ex illis, "Non loquetur ex Se ipso, sed quod ex meo accepturus sit."


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church