True Christian Religion (Ager) n. 374

374. (i.) Quod Charitas sit bene velle, et quod bona Opera sint bene facere ex bene velle. - Charitas et opera inter se distincta sunt, sicut voluntas et actio, ac sicut mentis affectio et corporis operatio; proinde etiam sicut internus homo et externus; et hi inter se sunt sicut causa et effectus, quoniam omnium causae formantur in interno homine, et omnes effectus fiunt inde in externo; quapropter charitas, quia est interni hominis, est bene velle; et opera, quia sunt externi hominis, sunt benefacere ex bene velle. [2.] Sed usque infinita diversitas est inter unius bene velle et alterius; omne enim id creditur aut apparet profluere ex bene velle seu benevolentia, quod ab aliquo ad alterius favorem; sed usque non scitur, num benefacta sunt ex charitate, minus ex qua charitate, genuina vel spuria. Infinita illa diversitas inter bene velle unius et alterius, trahit originem a fine, intentione, et inde proposito; haec intus in voluntate bene agendi latent; qualitas cujusvis voluntatis inde est. Ac voluntas quaerit media et modos perveniendi ad fines suos, qui sunt effectus, in intellectu; et inibi se mittit in lucem, ut non modo videat rationes, sed etiam ansas quando et quomodo se determinatura est in actus, et sic productura suos effectus, qui sunt opera; et simul in intellectu se mittit in potentiam agendi: ex quibus sequitur, quod opera sint essentialiter voluntatis, formaliter intellectus, et actualiter corporis; ita charitas descendit in bona opera. [3.] Haec illustrari possunt per comparationem cum arbore. Ipse homo quoad omnia ejus est sicut arbor. In hujus semine latet tanquam finis, intentio et propositum producendi fructus; in his semen correspondet voluntati apud hominem, in qua tria illa sunt, ut dictum est. Deinde semen ex interioribus suis pullulat e terra, et induit se ramis, frondibus et foliis, et sic parat sibi media ad fines, qui sunt fructus; in his correspondet arbor intellectui apud hominem. Et denique dum tempus in stat, et datur copia determinationis, efflorescit, et producit fructus; in his correspondet arbor bonis operibus apud hominem; quae quod sint essentialiter seminis, formaliter frondium et foliorum, et actualiter ligni arboris, patet. [4.] Hoc etiam illustrari potest per comparationem cum templo. Homo est templum Dei secundum Paulum. (1 Cor. iii. 16, 17; 2 Cor. vi. 16: Ephes. ii. 21, 22). Finis, intentio et propositum sunt homini, ut templo Dei, salus et vita aeterna; in his correspondentia est cum voluntate, in qua tria illa sunt. Postea haurit doctrinalia fidei et charitatis ex parentibus, magistris et praedicatoribus, et cum sui judicii fit, ex Verbo et ex libris dogmaticis, quae omnia sunt media ad finem; in his correspondentia est cum intellectu. Denique fit determinatio in usus secundum doctrinalia ut media, quae fit per actus corporis, qui vocantur bona opera. Ita finis per causas medias producit effectus, qui essentialiter sunt finis, formaliter doctrinalium ecclesiae, et actualiter usuum. Ita fit homo templum Dei.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church