True Christian Religion (Ager) n. 376

376. Quod charitas et fides nihil conducant homini, dum solum in ejus corporis hemisphaerio, hoc est, in ejus capite, haerent, et non firmata sunt in operibus, constat ex mille locis in Verbo, e quibus solum haec afferam: "Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exscinditur et in ignem conjicitur" (Matth. vii. 19-21). "Ille qui in terram bonam seminatus est, hic est qui verbum audit et attendit, et fructum fert et facit." Cum haec dixit Jesus, exclamabat, dicens, "Qui habet aures ad audiendum, audiat" (Matth. xiii. [3]-9, 23[, 43]). Jesus dixit, "Mater mea, et fratres mei hi sunt, qui audiunt verbum Dei et faciunt illud" (Luc. viii. 21). "Scimus.. quod peccatores Deus non audiat, sed si quis Deum colit, et voluntatem Ejus facit, hunc audit" (Joh. ix. 31). "Si haec scitis, beati estis si feceritis illa" (Joh. xiii. 17). "Qui habet praecepta mea, et facit illa, is est qui amat Me, ...et Ego amabo illum, et manifestabo illi Me Ipsum, ....et ad illum" veniam, "et mansionem apud illum" faciam (Joh. xiv. 15-21[, 23]). "In hoc glorificatus est Pater meus, ut fructum multum feratis" (Joh. xv. [3]8, 16). "Non auditores legis justificantur a Deo, sed factores legis" (Rom. ii. 13; Jac. i. 22). Deus "in die irae et justi judicii, ...reddet unicuique secundum opera ejus" (Rom. ii. 5, 6). "Omnes nos manifestari oportet coram tribunali Christi, ut reportet quilibet ea, quae per corpus prout illa fecit, sive bonum sive malum" (2 Cor. v. 10). "Venturus est Filius hominis in gloria Patris sui,... et tunc reddet unicuique secundum facta ejus" (Matth. xvi. 27). "Audivi vocem e caelo dicentem, Beati mortui, qui in Domino moriuntur a nunc; [immo] dicit Spiritus, ut requiescant ex laboribus suis; opera.. illorum sequuntur cum illis" (Apoc. xiv. 13). Liber.. apertus est qui est vitae, et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta in libro, omnis secundum opera illorum" (Apoc. xx. 12, 13). "Ecce venio cito, et merces mea Mecum, ut dem unicuique secundum opus ejus" (Apoc. xxii. 12). Jehovah, "cujus oculi aperti sunt super omnes vias hominum, ad dandum cuivis secundum vias ejus, et secundum fructum operum ejus" (Jerem. [1]xxxii. 19). Visitabo secundum vias ejus, et opera ejus retribuam illi (Hosch. iv. 9). "Jehovah.. juxta vias nostras, et juxta opera nostra facit nobiscum" (Sach. i. 6). praeter in millenis aliis locis. Ex his constare potest, quod charitas et fides non sint charitas et fides priusquam in operibus sunt, et quod si modo supra opera sunt in expanso, seu in mente, sint sicut imagines tabernaculi aut templi in aere, quae non sunt nisi meteora, et disparantur a se ipsis: et quod sint sicut picturae super charta, quas blattae consumunt: ut et quod sint sicut habitacula super tecto, ubi non cubile, et non in domo. Ex his nunc videri potest, quod charitas et fides sint res caducae, dum solum sunt mentales, nisi, dum fieri potest, determinentur in Opera, et in illis coexistant.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church