True Christian Religion (Ager) n. 593

593. Quod divisionem naturalis hominis in binas formas attinet, est actualis divisio tam voluntatis quam cogitationis ibi; nam omnis actio hominis proficiscitur a voluntate ejus, et omnis loquela a cogitatione; quare alia voluntas ab homine formata est infra priorem, similiter alia cogitatio, sed usque utraque haec constituit naturalem hominem Haec voluntas quae ab homine formatur, vocari potest voluntas corporea, quia agit corpus ad gesticulandum se moraliter; et illa cogitatio vocari potest cogitatio pulmonaris, quia agit linguam et labra ad loquendum talia quae intellectus sunt. Haec cogitatio et illa voluntas simul comparari possunt philyrae quae intus adhaeret cortici arboris, ac membranae quae testae ovi; inter quas est internus naturalis homo; qui si malus, comparari potest ligno arboris putris, circum quod dictus ille cortex cum sua philyra apparet integer, et quoque ovo putido intra testam albam. Qualis autem internus naturalis homo est a nativitate, dicetur. Voluntas ejus inclinat ad mala omnis generis, et cogitatio inde ad falsa etiam omnis generis: hic itaque internus homo est, qui regenerandus est; nam nisi hic regeneratur, non est nisi odium contra omnia quae charitatis sunt, et inde excandescentia contra omnia quae fidei sunt. Inde sequitur quod primum regenerandus sit naturalis internus homo, et per hunc externus, hoc enim secundum ordinem est; at regenerare internum per externum contra ordinem est: internum enim est sicut anima in externo, non modo in communi, sed etiam in omni particulari, proinde in singulis quae loquitur, inest illis, praeter quod homo id sciat. Inde est, quod angeli ex una actione hominis percipiant qualis ejus voluntas est, et ex una loquela ejus qualis ejus cogitatio, sive infernalis sive caelestis sit: inde noscunt totum hominem; ex sono percipiunt affectionem ejus cogitationis, et ex gestu seu forma actionis amorem ejus voluntatis; illa percipiunt, utcunque simulat Christianum et civem moralem.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church