True Christian Religion (Ager) n. 596

596. [VII.] Quod cum hoc fit, pugna inter Internum et Externum hominem oriatur, et tunc qui vincit, dominatur super alterum. Causa, quod pugna tunc oriatur, est quia internus homo reformatus est per vera, et ex his videt quid malum et falsum est, et haec sunt adhuc in externo seu naturali homine. Quare primum oritur dissensio inter voluntatem novam, quae est supra, et inter voluntatem veterem, quae est infra; et quia est inter voluntates, est inter jucunda utriusque, nam notum est, quod caro sit contra spiritum, et spiritus contra carnem, et quod caro cum ejus concupiscentiis domanda sit, antequam spiritus potest agere, et homo novus fieri. Post hanc dissensionem voluntatum, exoritur pugna, quae est quae vocatur tentatio spiritualis; sed haec tentatio seu pugna non fit inter bona et mala, sed inter vera boni et falsa mali; bonum enim non potest ex se pugnare, sed pugnat per vera; nec malum ex se, sed per sua falsa, sicut nec voluntas potest pugnare ex se, sed per intellectum, ubi ejus vera sunt. [2.] Homo non sentit pugnam illam aliter quam in se, et sicut morsus conscientiae; attamen est Dominus et diabolus (hoc est, infernum), qui in homine pugnant, et pugnant de dominio super hominem, seu quis possidebit illum. Diabolus seu infernum aggreditur hominem et evocat ejus mala, et Dominus tutatur illum, et evocat ejus bona. Sed tametsi illa pugna fit in spirituali mundo, usque tamen fit in homine inter vera boni et falsa mali, quae in illo sunt: quare homo pugnaturus est prorsus ut a se, est enim in libero arbitrio agendi pro Domino, et quoque agendi pro diabolo; pro Domino est, si in veris ex bono manet, et pro diabolo si in falsis ex malo. Ex his sequitur, quod qui vincit, sive internus homo sive externus, dominetur super alterum; prorsus sicut duo hostes, qui pugnant, quis futurus est dominus alterius regni, qui vincit accipit regnum, et omnes ibi mittit sub suam obedientiam. Hic itaque, si internus homo vincit, imperat et omnia mala externi hominis subjugat, et tunc continuatur regeneratio; at si externus homo vincit, imperat ille, et omnia bona [1]interni hominis dissipat, et tunc perit regeneratio.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church