True Christian Religion (Ager) n. 602

602. At sciendum est, quod homo quoad intellectum assurgere possit paene in lucem in qua sunt angeli caeli; sed si non etiam assurgit quoad voluntatem, usque est vetus homo, et non novus. Quomodo autem intellectus elevat voluntatem in altitudinem secum plus et plus, prius ostensum est. Quare regeneratio primario praedicatur de voluntate, et secundario de intellectu. Nam intellectus apud hominem est sicut lux in mundo, et voluntas sicut calor ibi. Quod lux absque calore non vivificet et vegetet, sed lux conjuncta calori, notum est. Intellectus etiam quoad inferiorem regionem in mente, est etiam actualiter in luce mundi, et in luce caeli quoad superiorem quare nisi voluntas elevetur e regione inferiore in superiorem, et ibi conjungitur intellectui, manet in mundo; et tunc intellectus volat sursum et deorsum, at omni nocte ad voluntatem infra, ac ibi cubat, et se conjungunt sicut vir et scortum, et pariunt fetus bicipites. Ex his etiam patet, quod nisi homini nova voluntas et novus intellectus sit, non regeneratus sit.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church