True Christian Religion (Ager) n. 611

611. [X.] Quod quantum Homo regeneratur, tantum removeantur peccata, et quod remotio illa sit Remissio peccatorum. Quod quantum homo regeneratur, tantum peccata removeantur, est quia regeneratio est compescere carnem ne dominetur, ac veterem hominem cum ejus concupiscentiis domare ne exsurgat, et intellectuale perdat, quo deperdito homo non amplius est reformabilis; quae reformatio non potest fieri, nisi spiritus hominis, qui supra carnem est, instruatur et perficiatur. Quis, cui intellectus adhuc integer est, ex illis non potest concludere, quod talia non possint uno momento fieri, sed quod successive, sicut homo concipitur, gestatur in utero, nascitur et educatur, secundum illa quae supra ostensa sunt? nam illa, quae carnis seu veteris hominis sunt, inhaerent a nativitate, et construunt primam ejus mentis domum, in qua concupiscentiae habitant, sicut ferae in suis caveis, ac inhabitant primum in atriis, ac subintrant per vices sicut in istius domus mansiones sub terra, et postea per scalas assurgunt, et cameras sibi formant; quod fit successive sicut infans crescit, fit puer et dein adolescens, et tunc ex proprio [1]intellectu incipit cogitare, et ex propria voluntate agere. Quis non videt, quod haec domus in mente huc usque exstructa, in qua concupiscentiae, ut ochim, [2]tziim et satyri junctis manibus ludunt choreas, [non] possit uno momento destrui, et nova domus loco ejus exstrui. Numne concupiscentiae tenentes se manibus, et sic ludentes, prius removendae sunt, ac nova desideria quae sunt boni et veri, loco cupiditatum, quae sunt mali et falsi, introducenda sunt? Quod haec non possint momento fieri, potest omnis sapiens videre, ex hoc solo, quod omne malum conflatum sit ex innumeris concupiscentiis, et quod sit sicut fructus intra superficiem plenus vermibus corpore albis ac capite nigris; et quoque quod mala sint numerosa, et inter se conjuncta, sicut est progenies araneae ex ventre ejus primum exclusa; quare nisi unum malum post alterum educitur, et hoc usque dum liga perrupta est, homo non potest novus fieri. Haec allata sunt ob causam, ut sciatur, quod quantum quis regeneratur, tantum removeantur peccata.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church