True Christian Religion (Ager) n. 753

753. Caput Decimum Quartum. DE CONSUMMATIONE SAECULI; DE ADVENTU DOMINI; ET DE NOVO CAELO ET NOVA ECCLESIA. [1.] QUOD CONSUMMATIO SAECULI SIT ULTIMUM TEMPUS SEU FINIS ECCLESIAE. In hac tellure fuerunt plures ecclesiae: et omnes successu temporis consummatae sunt, et post consummationem earum novae exstiterunt, et sic usque ad hodiernum tempus. Consummatio ecclesiae fit quando non aliquod Divinum verum superest, nisi falsificatum aut rejectum; et dum non aliquod genuinum verum est, non potest aliquod genuinum bonum dari, quoniam omne quale boni formatur per vera; est enim bonum essentia veri, et verum est forma boni, et absque forma non datur quale. Bonum et verum non possunt plus separari, quam voluntas et intellectus, seu quod idem, quam affectio amoris et cogitatio inde; quapropter dum consummatur verum in ecclesia, etiam consummatur bonum ibi; et cum hoc fit, tunc ecclesia finem habet, hoc est, consummatio ejus est.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church