True Christian Religion (Ager) n. 754

754. Ecclesia consummatur per varia, imprimis per talia, quae faciunt ut falsum appareat ut verum, et cum illud apparet verum, tunc bonum quod in se bonum est, et vocatur bonum spirituale, non amplius datur. Bonum, quod tunc creditur bonum, est modo bonum naturale, quod moralis vita producit. Causa, quod verum et una cum illo bonum consummentur, sunt imprimis duo amores naturales, qui e diametro oppositi sunt binis amoribus spiritualibus, qui vocantur amor sui et amor mundi. Amor sui dum regnans est, oppositus est amori in Deum; et amor mundi, dum regnans est, oppositus est amori erga proximum. Amor sui est sibi soli bene velle, et non alteri nisi propter se; similiter amor mundi; et illi amores, ubi inescati sunt, se dilatant sicut caro morticina per corpus, et successive consumunt omnia ejus. Quod talis amor invaserit ecclesias, manifeste constat ex Babylonia et ejus descriptione (Gen. xi. 1-9; Esai. xiii., xiv., xlvii.; Jerem. l.; et apud Danielem ii. 31-47; iii. 1-7 seq.; v.; vi. 8 ad fin.; vii. 1-14; et in Apocalypsi xvii. et xviii., utrumque a principio ad finem);
quae se tandem extulit in tantum, ut non modo Divinam potestatem Domini in se transtulerit, sed etiam summo studio omnes gazas mundi in se conferre allaboret. Quod similes amores e multis primoribus ecclesiarum extra Babyloniam erumperent, nisi potestas illorum limitata et sic refrenata foret, ex auguriis et apparentiis non ita vanis concludi potest. Quid tunc aliud, quam quod homo talis se spectet ut Deum, et mundum ut caelum, et quod omne verum ecclesiae pervertat? nam ipsum verum quod in se verum est, non cognosci et agnosci potest ab homine mere naturali, nec potest dari illi a Deo, quia cadit in inversum, et fit falsum. Praeter hos binos amores, sunt adhuc plures causae consummationis veri et boni, et inde consummationis ecclesiae; sed hae causae sunt secundariae, et binis illis subordinatae.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church