Apocalypse Explained (Whitehead) n. 790

790. "Et adoraverunt bestiam." Quod significet agnitionem ratiociniorum, per quae discordantia cum Verbo apparenter submota est, constat ex significatione "adorare," quod sit agnoscere pro certo et inde colere ut Divinum (ut mox supra, n. 789); et ex significatione "bestiae," quod sint ratiocinia ex naturali homine confirmantia separationem fidei a vita (de qua supra, n. {1}774): et quia bestia illa visa est habere septem capita, et decem cornua, et praeterea similis pardo quoad corpus, urso quoad pedes, et leoni quoad os, et per illa varia significantur, ideo illa quoque simul per "bestiam" hic intelliguntur, nam propter illa adoraverunt eam.
[2] Quoniam in mox superiori articulo actum est de eo, quod fides sola, seu separata a charitate, non possit producere bona vitae, sicut arbor fructus, interest ut nunc tradatur quomodo fides spiritualis, quae est fides ex charitate, comparatur. Sed quia orbis eruditus hactenus non scivit quid et quale est spirituale in sua essentia, et quomodo id distinctum est a naturali, ideo nec scire potuit quid fides spiritualis, et quomodo haec distincta est a fide naturali; et usque fides naturalis, absque fide spirituali ex qua, non est aliqua fides, sed modo scientia et inde cogitatio quod ita sit; quae si vocatur fides, est fides historica, et cum confirmata est, est fides persuasiva, et utraque haec fides est naturalis, et fides mere naturalis non salvat, sed fides spiritualis; quare in sequentibus nunc dicetur quomodo fides spiritualis a Domino formatur. Notum est in mundo quod homo naturalis sit et homo spiritualis, tum quod homo naturalis sit mundanus, et homo spiritualis caelestis; at usque non notum est quid fides spiritualis, et quomodo haec differt a fide naturali.
[3] Quare sciendum est, (1.) Quod unicuique homini binae mentes sint, una naturalis et altera spiritualis; et quia mens est quae vult et cogitat, est quoque unicuique homini voluntas et cogitatio naturalis, ac voluntas et cogitatio spiritualis; mens naturalis vult et cogitat sicut homo in mundo, at mens spiritualis vult et cogitat sicut angelus in caelo: inde sequitur quod fides, quia est in homine, sit etiam naturalis et sit spiritualis; et quod fides naturalis sit secundum hominis voluntatem et cogitationem in mundo, et quod fides spiritualis sit secundum voluntatem et cogitationem ejus in caelo. Dicitur voluntas et cogitatio, quia omnia, ex quibus homo est homo, se referunt ad duo illa; ex voluntate enim facit, et ex cogitatione loquitur: et quia homo vel ex se vel ex Deo facit et loquitur, ideo vel ex se vel ex Deo vult et cogitat. Ex his primum liquet quod detur fides naturalis et fides spiritualis, et quod fides naturalis absque spirituali sit cogitare talia quae in Verbo sunt ex se, et quod fides naturalis ex spirituali sit cogitare talia quae in Verbo sunt ex Deo, tametsi hoc quoque apparet homini sicut ex se.
[4] (2.) Quoniam unicuique homini sunt binae mentes, naturalis et spiritualis, et mens naturalis aperitur et formatur per talia quae in mundo sunt, at mens spiritualis aperitur et formatur per talia quae in caelo, et quia illa quae in caelo sunt omnia sunt spiritualia, ideo necessum est ut mens spiritualis hominis aperiatur et formetur per illa quae in Verbo sunt, ubi omnia sunt spiritualia, quia Divina. In Verbo sunt vera quae scienda et cogitanda, et sunt bona quae volenda et facienda; per haec itaque et illa aperitur et formatur mens spiritualis hominis: ex quibus sequitur quod mens illa nisi per vera et bona ex Verbo aperitur et formatur, permaneat clausa; et quod hac clausa, mens naturalis modo aperiatur et formetur per talia quae in mundo sunt, ex quibus homini quidem est lumen naturale, sed tale quod nihil sapit ex caelo. Ex his secundo liquet quod fides non sit fides quamdiu solum mens naturalis aperta est; sed si cogitatio quod ita sit dicitur fides, quod sit fides historica, quae non aliud est quam scientia, ex qua homo naturalis cogitat.
[5] (3.) Ut mens spiritualis aperiatur et formetur, necessum est ut ei promptuarium sit, ex quo desumat; nam nisi ei promptuarium sit, homo inanis est, et non datur operatio Divina in inane. Hoc promptuarium est in naturali homine, et ejus memoria, in qua omne scibile potest recondi, et inde depromi: in hoc promptuario pro formatione spiritualis hominis, erunt vera quae credenda, et bona quae facienda, utraque ex Verbo, exque doctrina et ex praedicatione ex Verbo; haec discet homo usque ab infantia. Sed omnia illa, in qualicunque copia sint, etsi ex Verbo, antequam mens spiritualis aperta est, sunt naturalia, nam modo scientia sunt. Cogitatio ex hoc promptuario est, quae vocatur fides ab illis qui separant fidem a bonis operibus doctrina et vita.
[6] (4.) Mens spiritualis primario aperitur per id, quod homo abstineat a malis faciendis quia sunt contra praecepta Divina in Verbo; si homo ex alio timore quam ex illo abstinet a malis, non aperitur, illa mens. Quod mens spiritualis per illud aperiatur, sunt hae causae: Prima, quod apud hominem mala primum removenda sint, antequam ei communicatio et conjunctio dari potest cum caelo; mala enim, quae omnia sunt in naturali homine, clausum tenent caelum, quod tamen aperiendum est, quia alioqui homo manet naturalis. Secunda causa est, quia Verbum est a Domino, et inde in Verbo Dominus, adeo ut Ipse sit Verbum; est enim Verbum Divinum Verum, quod omne est a Domino: inde sequitur, quod qui abstinet a malis faciendis, quia sunt contra Divina praecepta in Verbo, abstineat ab illis ex Domino. Tertia causa est, quod quantum removentur mala tantum intrent bona: quod ita sit, homo ex solo naturali lumine potest videre; remota enim lascivia intrat castitas, remota intemperantia intrat temperantia, remoto odio intrat sinceritas, remoto odio et jucundo vindictae intrat amor et jucundum amoris et amicitiae; et sic in reliquis; et hoc ex causa, quia Dominus, et cum Ipso caelum, intrat, quantum homo abstinet a malis faciendis ex Verbo, quia tunc ab illis abstinet ex Domino.
[7] (5.) Sed exempla hanc rem illustrent. Pro exemplis sint haec quatuor praecepta decalogi, "Non adulteraberis," "Non furaberis," "Non occides," "Non falso testaberis," quae sunt praecepta Divina, quia in Verbo. Qui fugit et aversatur adulterium ex timore quod sit contra Dominum, contra caelum, et contra vitam spiritualem secundum quam est felicitas aeterna, is amat castitatem, et amat conjugem, quia amor vere conjugialis est ipsa castitas. Qui fugit et aversatur furtum ex simili timore ex quo adulterium, is amat sinceritatem, et amat bonum proximi sicut suum bonum. Qui fugit et aversatur neces ex simili timore, seu odia internecina, is amat proximum, et in charitate est. Qui fugit et aversatur falsa testimonia ex simili timore, is amat justitiam et amat veritatem, et hoc ex Domino quia ex Verbo; quare ille post mortem, cum fit spiritus, similis est angelo caeli, et ideo fit angelus caeli. Qui vero non ex timore illo sancto fugit adulterium, sed ex timore famae et inde jacturae honoris et lucri, aut ex timore legis, aut ex timore morbi, aut ex infirmitate, is usque incastus est, quia solum timet mundum, et jacturam sui emolumenti in mundo, et non timet Dominum, et inde nec timet jacturam caeli et vitae aeternae: similiter qui abstinet a furtis, ab homicidiis seu odiis internecinis, et ex falsis testimoniis, solum ex timore naturali et non ex timore spirituali, is abstinet ab illis ex se et non ex Domino; et qui ex se, is manet in illis; et nemo ab illis potest abduci quam ex Domino. Ex his constare potest quod mens spiritualis apud hominem aperiatur per id, quod abstineat a malis faciendis ex Verbo; et quod in eo gradu aperiatur, quo ab illis abstinet fugiendo et aversando illa.
[8] (6.) Haec de aperitione mentis spiritualis; nunc de formatione ejus dicetur. Formatur mens spiritualis ex illis quae in memoria hominis ex Verbo sunt, quae est promptuarium, de quo supra dictum est, sed illa hoc modo inde elevantur:
Primo, datur homini affectio veri, quae vocatur affectio veri spiritualis, quae est quod homo amet verum quia est verum. Quod haec affectio veri tunc detur, est quia remotis malis homo in bonis est a Domino, et bonum amat verum, ac verum bonum, et volunt conjungi: datur illa affectio a solo Domino, quia Dominus in caelo est Divinum Verum; et datur per Verbum, quia Dominus in ecclesia est Verbum. Secundo, elimantur et purificantur a Domino illa quae ex Verbo in supradicto hominis promptuario sunt; ac genuina vera a falsis ibi discriminantur et separantur, nam mens spiritualis hominis non formari potest quam ex genuinis veris, quoniam caelum non in aliis est. Tertio, elevantur a Domino illa vera mirabili modo, et fiunt spiritualia, quod fit per influxum caeli, ac inde spiritualium correspondentium naturalibus; quae vera disponuntur ibi in formam caelestem (quae qualis sit, in opere De Caelo et Inferno, n. 200-212, videri potest). Quarto, sed vera elevata in mentem spiritualem non sunt in naturali forma, sed in spirituali. Vera in spirituali forma sunt qualia sunt in sensu Verbi spirituali; vera autem in naturali forma sunt qualia sunt in Verbi sensu naturali, quae quod distincta sint, et usque unum faciant per correspondentias, in opere De Caelo et Inferno (n. 87-115) illustratum est; inde est quod homo post mortem, cum fit spiritus, et aperitur ejus mens spiritualis, non amplius cogitet et loquatur naturaliter, sed spiritualiter. Quinto, homo prorsus nescit, quamdiu in mundo vivit, quid cogitat in spirituali mente, sed solum quid in naturali ex illa; sed post mortem mutatur status, tunc ille cogitat ex spirituali mente, et non ex naturali. Haec de aperitione mentis spiritualis, et ejus formatione.
[9] (7.) Quando mens spiritualis hominis aperta est et formata, tunc Dominus format mentem naturalem; nam mens naturalis hominis formatur a Domino per mentem spiritualem. Causa est, quia mens hominis spiritualis in caelo est, et mens ejus naturalis in mundo est; nam naturale non formari potest ad ideam talium quae in caelo sunt, quam e caelo, nec prius quam cum communicatio et conjunctio facta est cum caelo. Formatio fit a Domino per influxum e spirituali mente in naturalem, per quem disponuntur illa quae in naturali mente sunt, ut correspondeant illis quae in spirituali (de qua correspondentia multis actum est in Arcanis Caelestibus, et quoque in opere De Caelo et Inferno.) Illa quae in naturali mente ex spirituali sunt, vocantur vera rationalia, vera moralia, vera naturalia, et in genere vera scientifica; et bona quae in mente naturali ex spirituali sunt, vocantur affectiones et desideria ad illa, et ex illis ad cogitandum illa, ad loquendum illa, et ad faciendum illa, et in genere vocantur usus. Omnia illa, quae e mente spirituali in naturali sunt, veniunt sub intuitionem et in perceptionem hominis.
[10] (8.) Sciendum est quod haec formatio utriusque mentis apud hominem perstet ab infantia ejus ad senectam ejus, et postea in aeternum; quandoque e media hominis aetate ad ultimam ejus, et deinde in aeternum; sed usque aliter post vitam in mundo quam in vita in mundo; et sicut homo formatur, ita perficitur intelligentia et sapientia, et fit homo: nam omnis homo non est homo ex naturali mente; ex hac est potius bestia, verum fit homo per intelligentiam et sapientiam a Domino, et quantum intelligens et sapiens est, tantum est homo pulcher et angelus caeli. Quantum autem rejicit, suffocat et pervertit vera et bona Verbi, ita caeli et ecclesiae, et inde renuit intelligentiam et sapientiam, tantum est monstrum et non homo, quia tantum est diabolus. Ex his constare potest quod homo non sit homo a parentibus, sed ex Domino, a quo e novo nascitur, et creatur; haec itaque est regeneratio et nova creatio.
[11] (9.) His praemissis nunc aliquid de voluntate et intellectu hominis e novo creati seu regenerati a Domino dicetur, et postea de charitate et fide. Voluntas ejus in naturali homine formatur per influxum caloris caeli per spiritualem mentem a Domino; calor caeli in sua essentia est Divinum Bonum procedens ex Divino Amore Domini: intellectus autem in naturali homine formatur per influxum lucis caeli per spiritualem hominem a Domino; lux caeli in sua essentia est Divinum Verum procedens ex Divino Amore Domini. Inde sequitur quod voluntas formetur ex bonis, ex quibus est homini amor et affectio; et quod intellectus formetur ex veris inde, ex quibus est homini intelligentia et sapientia: et quia vera non aliud sunt quam formae boni, sequitur quod intellectus non aliud sit quam forma suae voluntatis; non alia est differentia, quam quod intellectus videat, et voluntas sentiat. Inde patet quod qualis homini voluntas boni est, talis ei intellectus veri sit; seu quod idem, quod qualis homini amor est, talis ei intelligentia. Inde constat quod, tametsi voluntas et intellectus binae facultates vitae sunt, usque unum agant; quare etiam binae illae facultates vitae vocantur una mens. Haec in naturali homine. In spirituali homine etiam sunt voluntas et intellectus, sed multo perfectiores, quae etiam vocantur una mens; haec itaque mens spiritualis, et illa mens naturalis. Sed haec talia sunt apud hominem cujus mens spiritualis aperta et formata est; prorsus autem aliter apud hominem cujus mens spiritualis clausa est, et solum mens naturalis aperta.
[12] (10.) Eadem dici possunt de charitate et fide quae dicta sunt de voluntate et intellectu; nam voluntas est subjectum et receptaculum charitatis sicut est subjectum et receptaculum boni, et intellectus est subjectum et receptaculum fidei quia est subjectum et receptaculum veri; charitas enim omne suum trahit ex bono, et fides omne suum ex vero; quare etiam dicitur bonum charitatis, et verum fidei; inde sequitur quod charitas et fides unum agant, sicut voluntas et intellectus, et quod qualis est charitas talis sit fides: sed haec in mente naturali; in mente autem spirituali pro charitate est amor boni, et pro fide est perceptio veri.
[13] (11.) Quod amor spiritualis, qui est charitas, producat fidem, ex unico hoc constare potest: quod homo post mortem, qui tunc vocatur spiritus, non sit nisi quam affectio quae amoris, et quod cogitatio ejus inde sit; quare universum caelum angelicum ordinatum est in societates secundum varietates affectionum, et quod unusquisque in caelo, in quacunque societate sit, cogitet ex sua affectione: inde nunc est quod affectio, quae est amor, producat fidem, et talem fidem qualis affectio est; nam fides non aliud est quam cogitare quod ita sit in veritate: per affectionem intelligitur amor in suo continuo. Sed homo in mundo hodie nescit quod cogitatio ejus sit ex affectione et secundum illam; causa est quia cogitationem suam videt, sed non affectionem suam, et quia cogitatio est affectio sua in forma visibili, ideo non scit nisi quod tota mens hominis sit cogitatio: aliter olim apud antiquos, ubi ecclesiae erant; hi quia sciverunt quod amor producat omnia cogitationis, ideo charitatem, quae est affectio sciendi vera, intelligendi illa, tum volendi illa, et sic sapiendi, fecerunt principale medium salutis; et quia illa affectio unum facit cum fide, nesciverunt quid fides.
[14] Ex his non modo constare potest quomodo fides apud hominem formatur, sed etiam quod fides nusquam producere possit charitatem, sed quod charitas, quae est amor spiritualis, formet illam ad sui instar, et in ea sistat imaginem sui; et quod inde sit quod fides cognoscatur qualis est ex charitate et ejus bonis, quae sunt bona opera, sicut arbor, qualis est, ex suo fructu. Per "arborem" vero non intelligitur fides, sed intelligitur homo quoad vitam suam; per "folia" ejus significantur vera per quae fides; et per "fructus" ejus significantur bona vitae, quae sunt bona charitatis. Praeter haec arcana formationis fidei per charitatem a Domino, sunt innumerabilia plura; sed usque omnia illa arcana operatur Dominus, homine nesciente: homo non opus habet ut plus operetur, quam ut discat vera ex Verbo, et vivat secundum illa.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church