Heaven and Hell (Ager) n. 454

454. Quod forma spiritus sit forma humana, est quia homo quoad spiritum suum creatus est, ad formam caeli, nam omnia caeli et ejus ordinis in illa quae sunt mentis hominis collata sunt;{1} unde illi facultas recipiendi intelligentiam et sapientiam. Sive dicas facultatem recipiendi intelligentiam et sapientiam, sive dicas facultatem recipiendi caelum, idem est; ut constare potest ex illis quae ostensa sunt de Luce et Calore Caeli (n. 126-140) de Forma Caeli (n. 200-212) de Sapientia Angelorum (n. 265-275); et in articulo, quod Caelum quoad formam suam in toto et in parte referat hominem (n. 59-77); et hoc ex Divino Humano Domini, ex quo caelum et ejus forma (n. 78-86). @1 Quod homo sit, in quem omnia ordinis Divini collata sunt, et quod ex creatione sit Divinus ordo in forma (n. 4219, 4220, [? 4222], 4223, 4523, 4524, 5114, 5368, 6013, 6057, 6605, 6626, 9706, 10156, 10472). Quod quantum homo vivit secundum Divinum ordinem, tantum in altera vita appareat ut homo perfectus et pulcher (n. 4839, 6605, 6626).$


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church