Heaven and Hell (Ager) n. 455

455. Haec quae nunc dicta sunt, rationalis homo intelligere potest, nam videre potest ex causarum nexu, et ex veris in suo ordine sed homo qui non rationalis est, illa non intelligit. Quod non intelligat, sunt plures causae: praecipua est quod non velit, quia sunt contra ejus falsa, quae fecit sua vera; et qui ideo non vult intelligere, ille occlusit viam caeli ad suum rationale, quod tamen usque aperiri potest, modo voluntas non resistat (videatur supra, n, 424). Quod homo possit intelligere vera, et rationalis esse, modo velit, hoc mihi per multam experientiam ostensum est. Saepius mali spiritus, qui irrationales facti sunt per id quod in mundo negaverint Divinum et vera ecclesiae, et se confirmaverint contra illa, vi Divina conversi sunt ad illos qui in luce veri erant et tunc comprehenderunt omnia sicut angeli, et fassi sunt quod vera sint, et quoque quod omnia comprehendant. Sed utprimum relapsi sunt in se, et conversi ad amorem qui voluntatis eorum, nihil comprehenderunt, et contraria locuti sunt. [2] Audivi etiam quosdam infernales dicentes, quod sciant et percipiant quod malum sit quod faciunt, et quod falsum sit quod cogitant, sed quod non resistere possint sui amoris jucundo, ita voluntati, et quod haec ferat cogitata sua, ut malum videant sicut bonum, ac falsum sicut verum. Inde patuit, quod illi qui in falsis sunt ex malo potuerint intelligere, proinde rationales esse, sed quod non voluerint; et quod non voluerint, esset causa, quia amaverunt falsa prae veris, quoniam concordabant cum malis in quibus erant. Amare et velle idem est; nam quod homo vult, hoc amat, et quod amat hoc vult. [3] Quoniam talis status est hominum, ut possint intelligere vera modo velint, concessum est mihi spiritualia vera, quae sunt ecclesiae et caeli, etiam per rationalia confirmare ita ob causam, ut falsa, quae apud plures occluserunt rationale, per rationalia discutiantur, et sic forte aliquantum aperiatur oculus nam confirmare vera spiritualia per rationalia omnibus qui in veris sunt concessum est. Quis usquam intellecturus esset Verbum ex sensu ejus litterae, nisi videat vera ibi ex rationali illustrato? Unde alioqui tot haereses ex eodem Verbo?{1} @1 Quod a veris doctrinae ecclesiae, quae ex Verbo, ducendum sit principium, et illa primum agnoscenda, et quod dein consulere liceat scientifica (n. 6047). Ita quod liceat illis qui in affirmativo sunt de veris fidei, per scientifica rationaliter confirmare illa, non autem illis qui in negativo sunt (n. 2568, 2588, 4766, 6047). Quod secundum Divinum ordinem sit a veris spiritualibus rationaliter intrare in scientifica, quae sunt vera naturalia, et non ab his ad illa, quia datur influxus spiritualis in naturalia, non autem influxus naturalis seu physicus in spiritualia (n. 3219, 5119, 5259, 5427, 5428, 5478, 6322, 9110 [? 9109], 9111 [? 9110]).$


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church