Conjugial Love (Acton) n. 124

124. Quod sic Ecclesia apud hominem a Domino formetur, est quia tunc est in conjunctione cum Domino, in Bono ab Ipso, et in Vero sicut a se, ita homo est in Domino et Dominus in illo, secundum Ipsius verba apud Johannem Cap: XV:4.5. Simile est si pro Bono dicatur Charitas, et pro Vero Fides, quia Bonum est Charitatis, et Verum est Fidei.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church