127.
VIII. Sed quod sit Correspondentia cum Amore conjugiali, seminatione, prolificatione, amore infantum, et cum similibus quae in Conjugiis, et ex illis sunt. Sed haec arcaniora sunt, quam ut possint intellectum
cum aliqua luce intrare, nisi praecesserit cognitio de Correspondentia; quae nisi detecta inest intellectui, frustra illa, quae hujus Articuli sunt, utcunque explicata, comprehenduntur: quid
autem est Correspondentia, et quod sit Naturalium cum Spiritualibus, multis ostensum est in Apocalypsi Revelata; et quoque in Arcanis Coelestibus; et in specie in Doctrina novae Hierosolymae de Scriptura
Sacra; et singulariter in Memorabili de illa in sequentibus: antequam cognitio de illa hausta est, solum coram intellectu in umbra, haec pauca dicentur; quod Amor conjugialis correspondeat Affectioni
genuini veri, ejus castitati, puritati et sanctitati: Quod Seminatio correspondeat potentiae veri: Quod Prolificatio correspondeat propagationi veri; et quod Amor infantum correspondeat tutationi
veri et boni. Nunc quia Verum apud hominem apparet sicut ejus, ac Bonum illi adjungitur a Domino, patet quod Correspondentiae illae sint Naturalis seu Externi hominis cum Spirituali seu Interno homine:
sed haec in Memorabilibus, quae sequuntur, aliquam lucem foenerabuntur.
This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church