Conjugial Love (Acton) n. 126

126. VII: Quod ideo non sit Correspondentia mariti cum Domino et Uxoris cum Ecclesia in Conjugiis Angelorum in Coelis et hominum in Terris. Haec sequuntur ex nunc dictis: his tamen addendum est, quod appareat sicut Verum sit primarium Ecclesiae, quia est ejus primum tempore; ex hac apparentia est quod Antistites Ecclesiae dederint palmam fidei quae est veri, prae charitate quae est boni; similiter Eruditi cogitationi quae est intellectus, prae affectione quae est voluntatis; quapropter sicut in tumulo jacet absconditum, quid bonum charitatis, et quid affectio voluntatis sunt, et quoque his a quibusdam injecta est humus sicut mortuis, ne resurgant; quod tamen bonum charitatis sit primarium Ecclesiae, apertis oculis videri potest ab illis, qui non occluserunt viam e Coelo in intellectum suum per confirmationes pro fide quod sola faciat Ecclesiam, et pro cogitatione quod sola faciat hominem. Nunc quia Bonum charitatis est a Domino, et Verum fidei est apud hominem sicut ab illo, et haec duo faciunt talem conjunctionem Domini cum homine, et hominis cum Domino, qualis intelligitur per Domini verba, quod Ipse sit in illis, et illi in Ipso, Joh. XV:4.5, patet, quod haec conjunctio sit Ecclesia.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church