Conjugial Love (Acton) n. 28

28. I: Quod homo vivat homo post mortem. Quod homo vivat homo post mortem, hactenus in Mundo nescitum est, ex causis, de quibus mox supra; et quod mirabile est, etiam in Christiano Orbe, ubi est Verbum, et inde illustratio de Vita aeterna, et ubi Ipse Dominus docet, quod Omnes mortui resurgant, et quod Deus non sit mortuorum sed viventium Deus, Matth. XXII:30.31. Luc. XX.37.38. Ac insuper homo quoad mentis suae affectiones et cogitationes est in medio angelorum et spirituum, ac illis ita consociatus, ut non possit divelli ab illis nisi moriatur. Et adhuc mirabilius est, quod hoc nesciatur, cum tamen omnis homo, qui a prima Creatione obierat, post obitum ad suos venerat ac venit, seu ut in Verbo dicitur, collectus est et colligitur: et praeterea homini est communis perceptio, quae eadem est cum influxu Coeli in interiora mentis ejus, ex quo intus in se percipit vera, et sicut videt illa, et imprimis hoc verum, quod vivat homo post mortem, felix si bene vixit, et infelix si male; quis enim hoc non cogitat, dum parum elevat mentem a corpore, et a cogitatione proxima ejus sensibus, quod fit dum interius in Cultu Divino est, et dum jacet in lecto moribundus et exspectat extremum; similiter dum audit de defunctis, et de illorum sorte; narravi millia de illis, ut in quali sorte essent quorundam fratres, conjuges, et amici; et quoque scripsi de sorte Anglorum, Hollandorum, Pontificiorum, Judaeorum, Gentium, et quoque de sorte Lutheri, Calvini et Melanchtonis; et adhuc nusquam audivi aliquem dicentem, "quomodo potest talis sors illis esse, cum tamen nondum e sepulchris suis resurrexerunt, nondum enim est Ultimum Judicium peractum; suntne illi interea animae quae sunt pneumata, et in quodam pu seu ubi;" talia adhuc a nemine audivi dicta; ex quo potui concludere, quod unusquisque in se percipiat, quod vivat homo post mortem. Quis vir qui amavit conjugem, ac suos infantes et liberos, dum moriuntur aut mortui sunt, non secum dicat, si in cogitatione elevata supra sensualia corporis est, quod sint in manu Dei, quodque illos post suam mortem iterum visurus sit, ac vitam amoris et gaudii cum illis iterum conjuncturus.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church