Brief Exposition (Whitehead) n. 62

62. Illi, qui viderunt Proprietates mere humanas indignas Deo, et tamen Ipsi attributas, ad tutandum Systema Justificationis semel conceptum, et ad velandum illud apparentia, dixerunt quod ira, vindicta, damnatio, et similia alia, sint praedicationes Justitiae Ipsius, et quod ideo in Verbo pluries dicantur et sicut approprientur Deo. Sed per iram Dei in Verbo significatur malum apud hominem, quod quia contra Deum est, dicitur ira Dei, non quod Deus irascatur homini, sed quod homo ex malo suo irascatur Deo; et quia malo inest sua paena, sicut bono sua retributio, ideo dum malum punit illum, apparet sicut Deus; hoc enim est sicut maleficus tribuit legi quod puniatur, aut igni quod uratur si manum immittit, aut ensi extenso in manu tutantis dum in mucronem incurrit: talis est Justitia Dei. Sed de his plura videantur in APOCALYPSI REVELATA, de Justitia et Judicio in Deo et a Deo, n: 668. Quod tribuatur Ipsi Ira, n: [340. 525.] 635. [658.] Quod etiam Vindicta, n: 658 [. 806]; sed haec in sensu literae, quia ille sensus per apparentias et correspondentias conscriptus est, non autem in sensu Spirituali, in hoc est veritas in sua luce. Hoc possum asseverare, quod Angeli, dum audiunt aliquem dicentem, quod deus ex ira concluserit damnationem Generis humani, ac ut inimicus per Filium, ut alterum Deum a se genitum, reconcilietur, fiant sicut qui ex commotione viscerum et simul stomachi exciuntur ad egestionem, dicentes, quid insanius eo Deo potest dici.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church