Brief Exposition (Whitehead) n. 63

63. Causa quod Proprietates humanas addixerint Deo, est quia omnis Spiritualis perceptio et illustratio est a Solo Domino; est enim Dominus Verbum, seu Divinum Verum, et est Lux vera quae illuminat omnem hominem, Joh. I: 1. 9: et dicit, Ego Lux in Mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat, Joh. XII: 46. et haec Lux et inde Perceptio solum influit apud illos qui Ipsum pro Deo Coeli et Terrae agnoscunt, et Ipsum Solum adeunt, et non apud illos qui ideam trium Deorum fovent, quod factum ab initio instaurationis Ecclesiae Christianae: haec idea, quia est mere naturalis, non recipit aliam lucem quam naturalem, nec potest aperiri ad affluxum et receptionem lucis spiritualis; inde est, quod non viderint alias proprietates in Deo quam naturales. Praeterea si vidissent has Divinae Essentiae incongruas, et a Justificationis Articulo removissent, plane excidissent Religione super Cultu trium Deorum ab initio fundata, ita ante tempus praestitutum pro Nova Ecclesia, quando Plenitudo et Restauratio.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church