True Christian Religion (Ager) n. 597

597. Hodie quidem scitur, quod dentur tentationes; sed vix aliquis scit, unde et quales sunt, et quid boni producunt. Unde et quales sunt, mox supra ostensum est, tum etiam quid boni producunt; scilicet, quod dum internus homo vincit, subjugetur externus; quo subjugato discutiuntur concupiscentiae, et loco illarum implantantur affectiones boni et veri, et ordinantur ita, ut bona et vera, quae homo vult et cogitat, etiam faciat illa, et ex corde loquatur illa: praeter haec, homo per victoriam super externum hominem, fit spiritualis, et a Domino tunc consociatur angelis caeli, qui omnes sunt spirituales. Quod tentationes hactenus non notae fuerint, et quod vix aliquis sciverit, unde et quales sunt, et quid boni producunt, est causa, quia ecclesia hactenus non in veris fuit; in veris nemo est, nisi qui immediate adit Dominum, et fidem priorem rejicit, et novam amplectitur; inde est, quod non aliquis in quandam spiritualem tentationem a saeculis numeratis a saeculo, quando Synodus Nicaena introduxit fidem trium Deorum, admissus sit; nam si admissus fuisset, illico succubuisset, et sic in infernum se profundius praecipitavisset. Contritio quae perhibetur praecedere hodiernam fidem, non est tentatio: quaesivi permultos de illa, et dixerunt, quod sit vox et praeterea nihil, nisi forte sit aliqua timida cogitatio de igne inferni apud simplices.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church