True Christian Religion (Ager) n. 756

756. Consummatio saeculi illustrari potest per varia in mundo naturali; in hoc enim omnia et singula, quae super tellure sunt, antiquantur et consumunter, sed per vices alternas, quae vocantur circuli rerum. Hos percurrunt tempora in communi et in parte: in communi, transit annus a vere in aestatem, et per hanc in autumnum, et desinit in hiemem, et ab hac redit in ver, sed hic circulus est caloris; in parte, transit dies a mane in meridiem, et per hanc in vesperam, et desinit in noctem, et ex hac redit in mane, at hic circulus est lucis. Omnis etiam homo percurrit naturae circulum; inchoat vitam ab infantia, e qua progreditur in adolescentiam et juventutem, et ab hac in senectam, et moritur. Consimiliter omnis avis caeli, et omnis bestia terrae. Omnis etiam arbor incipit a germine, procedit ad staturam plenam, et successive denascitur, usque dum cadit. Simile fit cum omni arbusto et cum omni virgulto, immo cum omni folio et flore, et quoque cum ipsa humo, quae tempore sterilis fit; ut et cum omni aqua quiescente, quae successive putrescit. Omnia haec sunt consummationes alternae, quae naturales et temporariae, sed usque periodicae; nam dum unum a sua origine ad finem transivit, simile alterum exoritur; ita unumquodvis nascitur et denascitur, ac iterum nascitur, propter finem ut continuetur creatio. Quod simile fiat cum ecclesia, est quia homo est illa, et in communi facit illam; ac una generatio sequitur alteram, et omnium animorum varietas est; et iniquitas semel irradicata quoad inclinationem ad illam traducitur in posteritatem, et illa non exstirpatur nisi quam per regenerationem, quae a solo Domino fit.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church