True Christian Religion (Ager) n. 755

755. Quod consummatio saeculi sit ultimum tempus ecclesiae, constat ex locis in Verbo, ubi nominatur; ut ex his:
"Consummationem et decisionem audivi a cum" Jehovah "super universum terram" (Esai. xxviii. 22). "Consummatio definita, inundata justitia, nam consummationem et decisionem Dominus Jehovih Zebaoth faciens in . . tota terra" (Esai. x. 22, 23). "In igne zeli" Jehovae "comedetur tota terra, quia consummationem festinatam faciet cum omnibus habitatoribus terrae" (Zeph. i. 18). Per "terram" in his locis significatur ecclesia, quia intelligitur terra Canaan, ubi ecclesia fuit. Quod ecclesia per "terram" significeter, ex plurimis locis e verbo confirmatum videatur in Apocalypsi Revelata (n. 285, 902). "Tandem super avem abominationum desolatio, et usque ad consummationem et decisionem stillabit super devastationem" (Dan. ix. 27) Quod haec a Daniele de fine hodiernae Ecclesiae Christianae dicta sint, videatur Matth. xxiv. 15. "Vastitas erit tota terra, consummationem tamen non faciam" (Jerem. iv. 27). "Nondum consummata est iniquitas Emorraeorum" (Gen. xv. 16). Dixit Jehovah, "Descendam et videbo, num juxta clamorem, qui venit ad Me, fecerint consummationem" (Gen. xviii. 21);
de Sodoma. Ultimum tempus Ecclesiae hodiernae Christianae etiam per "consummationem saeculi" a Domino intelligitur in his locis:
Discipuli interrogarunt Jesum, "Quodnam signum tui adventus et consummationis saeculi?" (Matth. xxiv. 3.) Tempore messis dicam messoribus, colligite primum zizania ....ad comburendum; triticum colligite in horrea; ....sic erit in consummatione saeculi" (Matth. xiii. [30, 39,] 40) "In consummatione saeculi exibunt angeli, et separabunt malos e medio justorum" (Matth. xiii. 49). Jesus dixit discipulis, "Ecce Ego vobiscum sum ...usque ad consummationem saeculi" (Matth. xxviii. 20). Sciendum est quod "vastatio," "desolatio," "decisio," simile significent quod "consummatio;" sed "desolatio" consummationem veri, "vastatio" consummationem boni, et "decisio" consummationem utriusque plenariam; et quod "Plenitudo temporis," in qua Dominus in mundum venit, et in qua venturus est, etiam sit consummatio.


This page was taken from HeavenlyDoctrines.org
© 2000-2001 The Academy of the New Church